Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Marcus Tullius Cicero Pro Milone IntraText CT - Text |
Quid? tu me tibi
iratum, Sexte, putas, cuius inimicissimum multo crudelius etiam poenitus es,
quam erat humanitatis meae postulare? Tu P. Clodi cruentum cadaver eiecisti
domo; tu in publicum abiecisti; tu spoliatum imaginibus, exsequiis, pompa,
laudatione, infelicissimis lignis semiustilatum, nocturnis canibus dilaniandum
reliquisti. Qua re, etsi nefarie fecisti,
tamen quoniam in meo inimico crudelitatem exprompsisti tuam, laudare non
possum, irasci certe non debeo.
Audistis, iudices, quantum Clodi interfuerit occidi Milonem: convertite animos
nunc vicissim ad Milonem. Quid Milonis intererat interfici Clodium? Quid erat
cur Milo non dicam admitteret, sed optaret? Obstabat in spe consulatus Miloni
Clodius. At eo repugnante fiebat, immo
vero eo fiebat magis; nec me suffragatore meliore utebatur quam Clodio. Valebat
apud vos, iudices, Milonis erga me remque publicam meritorum memoria; valebant
preces et lacrimae nostrae, quibus ego tum vos mirifice moveri sentiebam; sed
plus multo valebat periculorum impendentium timor. Quis enim erat civium qui
sibi solutam P. Clodi praeturam sine maximo rerum novarum metu proponeret?
Solutam autem fore videbatis, nisi esset is consul, qui eam auderet possetque
constringere. Eum Milonem unum esse cum sentiret universus populus Romanus,
quis dubitaret suffragio suo se metu, periculo rem publicam liberare? At nunc,
Clodio remoto, usitatis iam rebus enitendum est Miloni, ut tueatur dignitatern
suam: singularis illa et huic uni concessa gloria, quae cotidie augebatur
frangendis furoribus Clodianis, iam Clodi morte cecidit. Vos adepti estis, ne quem civem
metueretis: hic exercitationem virtutis, suffragationem consulatus, fontem
perennem gloriae suae perdidit. Itaque Milonis consulatus, qui vivo Clodio
labefactari non poterat, mortuo denique temptari coeptus est. Non modo igitur
nihil prodest, sed obest etiam Clodi mors Miloni.
At valuit odium, fecit iratus, fecit inimicus, fuit ultor iniuriae, poenitor
doloris sui. Quid? si haec non dico
maiora fuerunt in Clodio quam in Milone, sed in illo maxima, nulla in hoc? quid
voltis amplius? Quid enim odisset Clodium Milo, segetem ac materiem suae gloriae,
praeter hoc civile odium, quo omnis improbos odimus? Ille erat ut odisset,
primum defensorem salutis meae, deinde vexatorem furoris, domitorem armorum
suorum, postremo etiam accusatorem suum: reus enim Milonis lege Plotia fuit
Clodius, quoad vixit. Quo tandem animo hoc tyrannum illum tulisse creditis?
quantum odium illius, et in homine iniusto quam etiam iustum fuisse?