Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Marcus Tullius Cicero Pro Milone IntraText CT - Text |
Reliquum
est ut iam illum natura ipsius consuetudoque defendat, hunc autem haec eadem
coarguat. Nihil per vim umquam Clodius, omnia per vim Milo. Quid? ego, iudices, cum maerentibus vobis urbe cessi,
iudiciumne timui? non servos, non arma, non vim? Quae fuisset igitur iusta
causa restituendi mei, nisi fuisset iniusta eiciendi? Diem mihi, credo,
dixerat, multam inrogarat, actionem perduellionis intenderat; et mihi videlicet
in causa aut mala aut mea, non et praeclarissima et vestra, iudicium timendum
fuit. Servorum
et egentium civium et facinorosorum armis meos civis, meis consiliis
periculisque servatos, pro me obici nolui.
Vidi enim, vidi hunc ipsum Q. Hortensium, lumen et ornamentum rei publicae, paene
interfici servorum manu, cum mihi adesset: qua in turba C. Vibienus senator,
vir optimus, cum hoc cum esset una, ita est mulcatus, ut vitam amiserit. Itaque quando illius postea sica illa, quam a Catilina
acceperat, conquievit? Haec intentata nobis est; huic ego vos obici pro me non
sum passus; haec insidiata Pompeio est; haec istam Appiam, monimentum sui
nominis, nece Papiri cruentavit; haec eadem longo intervallo conversa rursus
est in me: nuper quidem, ut scitis, me ad regiam paene confecit.
Quid simile Milonis? cuius vis omnis haec semper fuit, ne P. Clodius, cum in
iudicium detrahi non posset, vi oppressam civitatem teneret. Quem si
interficere voluisset, quantae quotiens occasiones, quam praeclarae fuerunt!
Potuitne, cum domum ac deos penatis suos illo oppugnante defenderet, iure se
ulcisci? Potuitne, civi egregio et viro fortissimo, P. Sestio, conlega suo,
volnerato? Potuitne, Q. Fabricio, viro optimo, cum de reditu meo legem ferret,
pulso, crudelissima in foro caede facta ? Potuitne L. Caecili, iustissimi
fortissimique praetoris, oppugnata domo? Potuitne illo die, cum est lata lex de
me; cum totius Italiae concursus, quem mea salus concitarat, facti illius
gloriam libens agnovisset, ut, etiam si id Milo fecisset, cuncta civitas eam
laudem pro sua vindicaret?