Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Marcus Tullius Cicero Pro Milone IntraText CT - Text |
At quod
erat tempus? Clarissimus et fortissimus consul, inimicus Clodio, [P. Lentulus,]
ultor sceleris illius, propugnator senatus, defensor vestrae voluntatis,
patronus publici consensus, restitutor salutis meae; septem praetores, octo
tribuni plebei, illius adversarii, defensores mei; Cn. Pompeius, auctor et dux
mei reditus, illius hostis, cuius sententiam senatus [omnis] de salute mea
gravissimam et ornatissimam secutus est, qui populum Romanum est cohortatus,
qui cum de me decretum Capuae fecisset, ipse cunctae Italiae cupienti et eius
fidem imploranti signum dedit, ut ad me restituendum Romam concurrerent; omnium
denique in illum odia civium ardebant desiderio mei, quem qui tum interemisset,
non de impunitate eius, sed de praemiis cogitaretur.
Tamen se Milo continuit, et P. Clodium in
iudicium bis, ad vim numquam vocavit. Quid? privato Milone et reo ad populum
accusante P. Clodio, cum in Cn. Pompeium pro Milone dicentem impetus factus
est, quae tum non modo occasio, sed etiam causa illius opprimendi fuit! Nuper
vero cum M. Antonius summam spem salutis bonis omnibus attulisset,
gravissimamque adulescens nobilissimus rei publicae partem fortissime
suscepisset, atque illam beluam, iudici laqueos declinantem, jam inretitam
teneret, qui locus, quod tempus illud, di immortales, fuit! cum se ille fugiens
in scalarum tenebris abdidisset, magnum Miloni fuit conficere illam pestem
nulla sua invidia, M. vero Antoni maxima gloria?
Quid? comitiis in campo quotiens potestas fuit! cum ille in saepta ruisset,
gladios destringendos, lapides iaciendos curavisset; dein subito, voltu Milonis
perterritus, fugeret ad Tiberim, vos et omnes boni vota faceretis, ut Miloni
uti virtute sua liberet.