Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Marcus Tullius Cicero Pro Milone IntraText CT - Text |
Quem ad modum
igitur eum dies non fefellit? Dixi equidem modo. Dictatoris Lanuvini stata sacrificia nosse negoti nihil erat. Vidit
necesse esse Miloni proficisci Lanuvium illo ipso quo est profectus die. Itaque
antevertit. At quo die? Quo, ut ante dixi, fuit insanissima contio ab ipsius
mercenario tribuno plebis concitata: quem them ille, quam contionem, quos
clamores, nisi ad cogitatum facinus approperaret, numquam reliquisset. Ergo
illi ne causa quidem itineris, etiam causa manendi: Miloni manendi nulla
[facultas], exeundi non causa solum, sed etiam necessitas fuit. Quid? si, ut
ille scivit Milonem fore eo die in via, sic Clodium Milo ne suspicari quidem
potuit?
Primum quaero qui id scire potuerit? quod vos idem in Clodio quaerere non
potestis. Ut enim neminem alium nisi T. Patinam, familiarissimum suum,
rogasset, scire potuit illo ipso die Lanuvi a dictatore Milone prodi flaminem
necesse esse. Sed erant permulti alii, ex quibus id facillime scire posset [: omnes
scilicet Lanuvini]. Milo de Clodi reditu unde quaesivit? Quaesierit sane -- videte quid
vobis largiar: servum etiam, ut Q. Arrius, meus amicus, dixit, corruperit. Legite testimonia testium vestrorum. Dixit C.
Causinius Schola, Interamnas, familiarissimus et idem comes Clodi, -- cuius iam
pridem testimonio Clodius eadem hora Interamnae fuerat et Romae, -- P. Clodium
illo die in Albano mansurum fuisse; sed subito ei esse nuntiatum Cyrum
architectum esse mortuum, itaque repente Romam constituisse proficisci. Dixit hoc comes
item P. Clodi, C. Clodius.