Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Marcus Tullius Cicero Pro Milone IntraText CT - Text |
Videte, iudices,
quantae res his testimoniis sint confectae. Primum
certe liberatur Milo non eo consilio profectus esse, ut insidiaretur in via
Clodio: quippe, si ille obvius ei futurus omnino non erat. Deinde -- non enim
video cur non meum quoque agam negotium -- scitis, iudices, fuisse qui in hac
rogatione suadenda dicerent Milonis manu caedem esse factam, consilio vero
maioris alicuius. Me videlicet latronem ac sicarium abiecti homines et perditi describebant.
Iacent suis testibus [ei] qui Clodium negant eo die Romam, nisi de Cyro
audisset, fuisse rediturum. Respiravi,
liberatus sum; non vereor ne, quod ne suspicari quidem potuerim, videar id
cogitasse.
Nunc persequar cetera. Nam occurrit illud: Igitur ne Clodius quidem de insidiis cogitavit, quoniam
fuit in Albano mansurus. Si quidem
exiturus ad caedem e villa non fuisset. Video enim illum, qui dicatur de Cyri
morte nuntiasse, non id nuntiasse, Milonem appropinquare. Nam quid de Cyro nuntiaret, quem
Clodius Roma proficiscens reliquerat morientem? Una fui, testamentum simul
obsignavi cum Clodio: testamentum autem palam fecerat, et illum heredem et me
scripserat. Quem pridie hora tertia animam efflantem reliquisset, eum mortuum postridie
hora decima denique ei nuntiabatur?