Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Marcus Tullius Cicero Pro Milone IntraText CT - Text |
Age, sit
ita factum. Quae causa cur Romam
properaret? cur in noctem se coniceret? Ecquid adferebat festinationis, quod
heres erat? Primum, erat nihil cur properato opus esset: deinde, si quid esset,
quid tandem erat quod ea nocte consequi posset, amitteret autem si postridie
Romam mane venisset? Atque ut illi nocturnus ad urbem adventus vitandus potius
quam expetendus fuit, sic Miloni, cum insidiator esset, si illum ad urbem nocte
accessurum sciebat, subsidendum atque exspectandum fuit.
Nemo ei neganti non credidisset, quem esse omnes salvum etiam confitentem
volunt. Sustinuisset hoc crimen primum ipse ille latronum occultator et
receptor locus, cum neque muta solitudo indicasset neque caeca nox ostendisset
Milonem; deinde ibi multi ab illo violati, spoliati, bonis expulsi, multi haec
etiam timentes in suspicionem caderent, tota denique rea citaretur Etruria.
Atque illo die certe Aricia rediens devertit Clodius ad Albanum. Quod ut sciret
Milo illum Ariciae fuisse, suspicari tamen debuit eum, etiam si Romam illo die
reverti vellet, ad villam suam, quae viam tangeret, deversurum. Cur neque ante
occurrit, ne ille in villa resideret, nec eo in loco subsedit, quo ille noctu
venturus esset?
Video adhuc constare, iudices, omnia: -- Miloni etiam utile fuisse Clodium
vivere, illi ad ea quae concupierat optatissimum interitum Milonis; odium
fuisse illius in hunc acerbissimum, nullum huius in illum; consuetudinem illius
perpetuam in vi inferenda, huius tantum in repellenda;
mortem ab illo denuntiatam Miloni et praedicatam palam, nihil umquam auditum ex
Milone; profectionis huius diem illi notum, reditus illius huic ignotum fuisse;
huius iter necessarium, illius etiam potius alienum; hunc prae se tulisse illo
die Roma exiturum, illum eo die se dissimulasse rediturum; hunc nullius rei
mutasse consilium, illum causam mutandi consili finxisse; huic, si
insidiaretur, noctem prope urbem exspectandam, illi, etiam si hunc non timeret,
tamen accessum ad urbem nocturnum fuisse metuendum.