Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Marcus Tullius Cicero Pro Milone IntraText CT - Text |
Age nunc;
iter expediti latronis cum Milonis impedimentis comparate. Semper ille antea cum uxore, tum sine ea; numquam nisi
in raeda, tum in equo; comites Graeculi quocumque ibat, etiam cum in castra
Etrusca properabat, tum nugarum in comitatu nihil. Milo, qui numquam, tum casu
pueros symphoniacos uxoris ducebat et ancillarum greges. Ille, qui semper secum
scorta, semper exoletos, semper lupas duceret, tum neminem, nisi ut virum a
viro lectum esse diceres. Cur igitur victus est? Quia non semper viator a latrone, non numquam etiam latro a viatore
occiditur: quia, quamquam paratus in imparatos Clodius, tamen mulier inciderat
in viros.
Nec vero sic erat umquam non paratus Milo contra illum, ut non satis fere esset
paratus. Semper [ille] et quantum interesset P. Clodi se perire, et quanto illi
odio esset, et quantum ille auderet cogitabat. Quam ob rem vitam suam, quam
maximis praemiis propositam et paene addictam sciebat, numquam in periculum
sine praesidio et sine custodia proiciebat. Adde casus, adde incertos exitus
pugnarum Martemque communem, qui saepe spoliantem iam et exsultantem evertit et
perculit ab abiecto: adde inscitiam pransi, poti, oscitantis ducis, qui cum a
tergo hostem interclusum reliquisset, nihil de eius extremis comitibus
cogitavit, in quos incensos ira vitamque domini desperantis cum incidisset,
haesit in eis poenis, quas ab eo servi fideles pro domini vita expetiverunt.
Cur igitur eos manu misit? Metuebat scilicet ne indicaretur, ne dolorem
perferre non possent, ne tormentis cogerentur occisum esse a servis Milonis in
Appia via P. Clodium confiteri. Quid opus est tortore? quid quaeris? Occideritne? occidit. Iure an iniuria? nihil ad
tortorem: facti enim in eculeo quaestio est, iuris in iudicio.