Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Marcus Tullius Cicero Pro Milone IntraText CT - Text |
Quod igitur in
causa quaerendum est, indagamus hic: quod tormentis invenire vis, id fatemur. Manu vero cur miserit, si id potius quaeris, quam cur
partim amplis adfecerit praemiis, nescis inimici factum reprehendere.
Dixit enim hic idem, qui omnia semper constanter et fortiter, M. Cato, et dixit
in turbulenta contione, quae tamen huius auctoritate placata est, non libertate
solum, sed etiam omnibus praemiis dignissimos fuisse, qui domini caput
defendissent. Quod enim praemium satis magnum est tam benevolis, tam bonis, tam
fidelibus servis, propter quos vivit? Etsi id quidem non tanti est, quam quod
propter eosdem non sanguine et volneribus suis crudelissimi inimici mentem
oculosque satiavit. Quos nisi manu misisset, tormentis etiam dedendi fuerunt
conservatores domini, ultores sceleris, defensores necis. Hic vero nihil habet
in his malis quod minus moleste ferat, quam, etiam si quid ipsi accidat, esse
tamen illis meritum praemium persolutum.
Sed quaestiones urgent Milonem, quae sunt habitae nunc in atrio Libertatis. Quibusnam de servis?
rogas? de P. Clodi. Quis eos postulavit? Appius. Quis produxit? Appius. Unde? ab Appio. Di boni! quid potest agi severius? [De servis nulla
lege quaestio est in dominum nisi de incestu, ut fuit in Clodium.] Proxime deos
accessit Clodius, propius quam tum cum ad ipsos penetrarat, cuius de morte
tamquam de caerimoniis violatis quaeritur. Sed tamen maiores nostri in dominum
[de servo] quaeri noluerunt, non quin posset verum inveniri, sed quia videbatur
indignum esse et [domini] morte ipsa tristius. In reum de servo accusatoris cum
quaeritur, verum inveniri potest?
Age vero, quae erat aut qualis quaestio? Heus tu, Rufio (verbi causa) cave sis mentiaris.
Clodius insidias fecit Miloni ? Fecit:
certa crux. Nullas fecit: sperata libertas. Quid hac quaestione certius? Subito
abrepti in quaestionem, tamen separantur a ceteris et in arcas coniciuntur, ne
quis cum eis conloqui possit. Hi centum dies penes accusatorem cum fuissent, ab
eo ipso accusatore producti sunt. Quid hac quaestione dici potest integrius,
quid incorruptius?