Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Marcus Tullius Cicero Pro Milone IntraText CT - Text |
Nec vero me,
iudices, Clodianum crimen movet, nec tam sum demens tamque vestri sensus
ignarus atque expers, ut nesciam quid de morte Clodi sentiatis. De qua, si iam nollem ita diluere crimen, ut dilui,
tamen impune Miloni palam clamare ac mentiri gloriose liceret: Occidi, occidi,
non Sp. Maelium, qui annona levanda iacturisque rei familiaris, quia nimis
amplecti plebem videbatur, in suspicionem incidit regni appetendi; non Ti.
Gracchum, qui conlegae magistratum per seditionem abrogavit, quorum interfectores
impleverunt orbem terrarum nominis sui gloria; sed eum -- auderet enim dicere,
cum patriam periculo suo liberasset -- cuius nefandum adulterium in
pulvinaribus sanctissimis nobilissimae feminae comprehenderunt;
eum cuius supplicio senatus sollemnis religiones expiandas saepe censuit -- eum
quem cum sorore germana nefarium stuprum fecisse L. Lucullus iuratus se
quaestionibus habitis dixit comperisse; eum qui civem quem senatus, quem
populus Romanus, quem omnes gentes urbis ac vitae civium conservatorem
iudicarant, servorum armis exterminavit; eum qui regna dedit, ademit, orbem
terrarum quibuscum voluit partitus est; eum qui, plurimis caedibus in foro
factis, singulari virtute et gloria civem domum vi et armis compulit; eum cui
nihil umquam nefas fuit, nec in facinore nec in libidine; eum qui aedem
Nympharum incendit, ut memoriam publicam recensionis tabulis publicis impressam
exstingueret;
eum denique, cui iam nulla lex erat, nullum civile ius, nulli possessionum
termini; qui non calumnia litium, non iniustis vindiciis ac sacramentis alienos
fundos, sed castris, exercitu, signis inferendis petebat; qui non solum
Etruscos -eos enim penitus contempserat -- sed hunc P. Varium, fortissimum
atque optimum civem, iudicem nostrum, pellere possessionibus armis castrisque
conatus est; qui cum architectis et decempedis villas multorum hortosque
peragrabat; qui Ianiculo et Alpibus spem possessionum terminarat suarum; qui,
cum ab equite Romano splendido et forti, M. Paconio, non impetrasset ut sibi
insulam in lacu Prilio venderet, repente luntribus in eam insulam materiem,
calcem, caementa, arma convexit, dominoque trans ripam inspectante, non
dubitavit exstruere aedificium in alieno;
qui huic T. Furfanio, -- cui viro, di immortales! quid enim ego de muliercula
Scantia, quid de adulescente P. Apinio dicam? quorum utrique mortem est
minitatus, nisi sibi hortorum possessione cessissent, -- sed ausum esse
Furfanio dicere, si sibi pecuniam, quantam poposcerat, non dedisset, mortuum se
in domum eius inlaturum, qua invidia huic esset tali viro conflagrandum; qui
Appium fratrem, hominem mihi coniunctum fidissima gratia, absentem de
possessione fundi deiecit; qui parietem sic per vestibulum sororis instituit
ducere, sic agere fundamenta, ut sororem non modo vestibulo privaret, sed omni
aditu et limine.