Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Marcus Tullius Cicero Pro Milone IntraText CT - Text |
Quamquam haec quidem iam tolerabilia
videbantur, etsi aequabiliter in rem publicam, in privatos, in longinquos, in
propinquos, in alienos, in suos inruebat; sed nescio quo modo iam usu obduruerat
et percalluerat civitatis incredibilis patientia. Quae vero aderant iam et
impendebant, quonam modo ea aut depellere potuissetis aut ferre? Imperium ille
si nactus esset, -- omitto socios, exteras nationes, reges, tetrarchas; vota
enim faceretis, ut in eos se potius immitteret quam in vestras possessiones,
vestra tecta, vestras pecunias: -- pecunias dico? a liberis (me dius fidius) et
a coniugibus vestris numquam ille effrenatas suas libidines cohibuisset. Fingi
haec putatis, quae patent, quae nota sunt omnibus, quae tenentur? servorum
exercitus illum in urbe conscripturum fuisse, per quos totam rem publicam
resque privatas omnium possideret?
Quam ob rem si cruentum gladium tenens clamaret T. Annius: Adeste, quaeso,
atque audite, cives: P. Clodium interfeci; eius furores, quos nullis iam
legibus, nullis iudiciis frenare poteramus, hoc ferro et hac dextera a
cervicibus vestris reppuli, per me ut unum ius, aequitas, leges, libertas,
pudor, pudicitia in civitate maneret! esset vero timendum, quonam modo id ferret
civitas! Nunc enim quis est qui non probet, qui non laudet, qui non unum post
hominum memoriam T. Annium plurimum rei publicae profuisse, maxima laetitia
populum Romanum, cunctam Italiam, nationes omnis adfecisse et dicat et sentiat?
Non queo vetera illa populi Romani gaudia quanta fuerint iudicare: multas tamen
iam summorurn imperatorum clarissimas victorias aetas nostra vidit, quarum
nulla neque tam diuturnam attulit laetitiam nec tantam.
Mandate hoc memoriae, iudices. Spero multa vos liberosque vestros in re publica
bona esse visuros: in eis singulis ita semper existimabitis, vivo P. Clodio
nihil eorum vos visuros fuisse. In spem maximam, et (quem ad modum confido)
verissimam sumus adducti, hunc ipsum annum, hoc ipso summo viro consule,
compressa hominum licentia, cupiditatibus fractis, legibus et iudiciis
constitutis, salutarem civitati fore. Num quis est igitur tam demens, qui hoc P. Clodio
vivo contingere potuisse arbitretur? Quid?
ea quae tenetis, privata atque vestra, dominante homine furioso quod ius
perpetuae possessionis habere potuissent?