Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Marcus Tullius Cicero Pro Milone IntraText CT - Text |
Est, est profecto illa vis: neque in his
corporibus atque in hac imbecillitate nostra inest quiddam quod vigeat et
sentiat, et non inest in hoc tanto naturae tam praeclaro motu. Nisi forte
idcirco non putant, quia non apparet nec cernitur: proinde quasi nostram ipsam
mentem qua sapimus, qua providemus, qua haec ipsa agimus ac dicimus, videre aut
plane qualis aut ubi sit sentire possimus. Ea vis igitur ipsa, quae saepe
incredibilis huic urbi felicitates atque opes attulit, illam perniciem
exstinxit ac sustulit; cui primum mentem iniecit, ut vi irritare ferroque
lacessere fortissimum virum auderet, vincereturque ab eo, quem si vicisset
habiturus esset impunitatem et licentiam sempiternam.
Non est humano consilio, ne mediocri quidem, iudices, deorum immortalium cura,
res illa perfecta. Religiones me hercule ipsae, quae illam beluam cadere viderunt, commosse se
videntur, et ius in illo suum retinuisse. Vos enim iam, Albani tumuli atque
luci, vos, inquam, imploro atque obtestor; vosque, Albanorum obrutae arae, sacrorum
populi Romani sociae et aequales, quas ille praeceps amentia, caesis
prostratisque sanctissimis lucis, substructionum insanis molibus oppresserat.
Vestrae tum [arae] vestrae religiones viguerunt; vestra vis valuit, quam ille
omni scelere polluerat. Tuque ex tuo edito monte, Latiaris sancte Iuppiter,
cuius ille lacus, nemora finisque saepe omni nefario stupro et scelere
macularat, aliquando ad eum poeniendum oculos aperuisti. Vobis illae, vobis vestro in conspectu serae, sed
iustae tamen et debitae poenae solutae sunt.
Nisi forte hoc etiam casu factum esse dicemus, ut ante ipsum sacrarium Bonae
deae, quod est in fundo T. Sergi Galli, in primis honesti et ornati
adulescentis, ante ipsam, inquam, Bonam deam, eum proelium commisisset, primum
illud volnus acciperet, quo taeterrimam mortem obiret; ut non absolutus iudicio
illo nefario videretur, sed ad hanc insignem poenam reservatus.