Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Marcus Tullius Cicero Pro Milone IntraText CT - Text |
Nec vero non eadem ira deorum hanc eius
satellitibus iniecit amentiam, ut sine imaginibus, sine cantu atque ludis, sine
exsequiis, sine lamentis, sine laudationibus, sine funere, oblitus cruore et
luto, spoliatus illius supremi diei celebritate, cui cedere inimici etiam
solent, ambureretur abiectus. Non fuisse credo fas clarissimorum virorum formas
illi taeterrimo parricidae aliquid decoris adferre, neque ullo in loco potius
mortem eius lacerari quam in quo vita esset damnata.
Dura (me dius fidius) mihi iam Fortuna populi Romani et crudelis videbatur,
quae tot annos illum in hanc rem publicam insultare pateretur. Polluerat stupro
sanctissimas religiones, senatus gravissima decreta perfregerat, pecunia se a
iudicibus palam redemerat, vexarat in tribunatu senatum, omnium ordinum
consensu pro salute rei publicae gesta resciderat, me patria expulerat, bona
diripuerat, domum incenderat, liberos, coniugem meam vexarat, Cn. Pompeio
nefarium bellum indixerat, rnagistratuum privatorumque caedis effecerat, domum
mei fratris incenderat, vastarat Etruriam, multos sedibus ac fortunis eiecerat.
Instabat, urgebat. Capere eius amentiam civitas, Italia, provinciae, regna non
poterant. Incidebantur iam domi leges, quae nos servis nostris addicerent.
Nihil erat cuiusquam, quod quidem ille adamasset, quod non hoc anno suum fore
putaret.
Obstabat
eius cogitationibus nemo praeter Milonem. Illum ipsum, qui obstare poterat,
novo reditu in gratiam quasi devinctum arbitrabatur: Caesaris potentiam suam
esse dicebat: bonorum animos in meo casu contempserat: Milo unus urgebat.