Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Marcus Tullius Cicero Pro Milone IntraText CT - Text |
Hic di
immortales, ut supra dixi, mentem illi perdito ac furioso dederunt, ut huic
faceret insidias. Aliter perire pestis
illa non potuit: numquam illum res publica suo iure esset ulta. Senatus (credo)
praetorem eum circumscripsisset. Ne cum solebat quidem id facere, in privato
eodem hoc aliquid profecerat.
An consules in praetore coercendo fortes fuissent? Primum, Milone occiso
habuisset suos consules: deinde quis in eo praetore consul fortis esset, per
quem tribunum virtutem consularem crudelissime vexatam esse meminisset?
Oppressisset omnia, possideret, teneret: lege nova [quae est inventa apud eum
cum reliquis legibus Clodianis] servos nostros libertos suos fecisset:
postremo, nisi eum di immortales in eam mentem impulissent, ut homo effeminatus
fortissimum virum conaretur occidere, hodie rem publicam nullam haberetis.
An ille praetor, ille vero consul, -- si modo haec templa atque ipsa moenia
stare eo vivo tam diu et consulatum eius exspectare potuissent, -- ille denique
vivus mali nihil fecisset, qui mortuus, uno ex suis satellitibus [Sex. Clodio]
duce, curiam incenderit? Quo quid miserius, quid acerbius, quid luctuosius
vidimus? Templum sanctitatis, amplitudinis, mentis, consili publici, caput
urbis, aram sociorum, portum omnium gentium, sedem ab universo populo concessam
uni ordini, inflammari, exscindi, funestari? neque id fieri a multitudine
imperita -- quamquam esset miserum id ipsum -- sed ab uno? Qui cum tantum ausus
sit ustor pro mortuo, quid signifer pro vivo non esset ausus? In curiam
potissimum abiecit, ut eam mortuus incenderet, quam vivus everterat.
Et sunt qui de via Appia querantur, taceant de curia! et qui ab eo spirante
forum putent potuisse defendi, cuius non restiterit cadaveri curia! Excitate,
excitate ipsum, si potestis, a mortuis. Frangetis impetum vivi, cuius vix
sustinetis furias insepulti? Nisi vero sustinuistis eos qui cum facibus ad
curiam cucurrerunt, cum falcibus ad Castoris, cum gladiis toto foro volitarunt.
Caedi vidistis populum Romanum, contionem gladiis disturbari, cum audiretur
silentio M. Caelius, tribunus plebis, vir et in re publica fortissimus, et in
suscepta causa firmissimus, et bonorum voluntati et auctoritati senatus
deditus, et in hac Milonis sive invidia sive fortuna singulari, divina et
incredibili fide.