Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Marcus Tullius Cicero Pro Milone IntraText CT - Text |
Nec vero haec,
iudices, ut ego nunc, flens, sed hoc eodem loquitur voltu quo videtis. Negat
enim, negat ingratis civibus fecisse se quae fecerit; timidis et omnia
circumspicientibus pericula non negat. Plebem et infimam multitudinem, quae P.
Clodio duce fortunis vestris imminebat, eam, quo tutior esset vestra vita, se
fecisse commemorat ut non modo virtute flecteret, sed etiam tribus suis
patrimoniis deleniret; nec timet ne, cum plebem muneribus placarit, vos non
conciliarit meritis in rem publicam singularibus. Senatus erga se benevolentiam
temporibus his ipsis saepe esse perspectam, vestras vero et vestrorum ordinum
occursationes, studia, sermones, quemcumque cursum fortuna dederit, se secum
ablaturum esse dicit.
Meminit etiam sibi vocem praeconis modo defuisse, quam minime desiderarit;
populi vero cunctis suffragiis, quod unum cupierit, se consulem declaratum:
nunc denique, si haec contra se sint futura, sibi facinoris suspicionem, non
facti crimen obstare.
Addit haec, quae certe vera sunt: fortis et sapientis viros non tam praemia
sequi solere recte factorum, quam ipsa recte facta; se nihil in vita nisi
praeclarissime fecisse, si quidem nihil sit praestabilius viro quam periculis
patriam liberare; beatos esse quibus ea res honori fuerit a suis civibus, nec
tamen eos miseros qui beneficio civis suos vicerint; sed tamen ex omnibus
praemiis virtutis, si esset habenda ratio praemiorum, amplissimum esse praemium
gloriam: esse hanc unam quae brevitatem vitae posteritatis memoria
consolaretur; quae efficeret ut absentes adessemus, mortui viveremus; hanc
denique esse, cuius gradibus etiam in caelum homines viderentur ascendere.
De me, inquit, semper populus Romanus, semper omnes gentes loquentur, nulla
umquam obmutescet vetustas. Quin hoc tempore ipso, cum omnes a meis inimicis
faces invidiae meae subiciantur, tamen omni in hominum coetu gratiis agendis et
gratulationibus habendis et omni sermone celebramur. Omitto Etruriae festos et
actos et institutos dies: centesima lux est haec ab interitu P. Clodi, et
(opinor) altera. Qua fines imperi populi
Romani sunt, ea non solum fama iam de illo, sed etiam laetitia peragravit. Quam ob rem Ubi corpus
hoc sit non, inquit, laboro, quoniam omnibus in terris et iam versatur et
semper habitabit nominis mei gloria.