Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Marcus Tullius Cicero Pro Milone IntraText CT - Text |
Haec tu mecum
saepe his absentibus, sed isdem audientibus haec ego tecum, Milo: Te quidem,
cum isto animo es, satis laudare non possum; sed, quo est ista magis divina
virtus, eo maiore a te dolore divellor. Nec
vero, si mihi eriperis, reliqua est illa tamen ad consolandum querella, ut eis
irasci possim, a quibus tantum volnus accepero. Non enim inimici mei te mihi
eripient, sed amicissimi; non male aliquando de me meriti, sed semper optime.
Nullum umquam, iudices, mihi tantum dolorem inuretis -- etsi quis potest esse
tantus? -sed ne hunc quidem ipsum, ut obliviscar quanti me semper feceritis.
Quae si vos cepit oblivio, aut si in me aliquid offendistis, cur non id meo
capite potius luitur quam Milonis? Praeclare enim vixero, si quid mihi
acciderit prius quam hoc tantum mali videro.
Nunc me una consolatio sustentat, quod tibi, T. Anni, nullum a ille amoris,
nullum studi, nullum pietatis officium defuit. Ego inimicitias potentium pro te
appetivi; ego meum saepe corpus et vitam obieci armis inimicorum tuorum; ego me
plurimis pro te supplicem abieci; bona, fortunas meas ac liberorum meorum in
communionem tuorum temporum contuli: hoc denique ipso die, si quae vis est
parata, si quae dimicatio capitis futura, deposco. Quid iam restat? Quid habeo
quod faciam pro tuis in me meritis, nisi ut eam fortunam, quaecumque erit tua,
ducam meam? Non recuso, non abnuo; vosque obsecro, iudices, ut vestra
beneficia, quae in me contulistis, aut in huius salute augeatis, aut in eiusdem
exitio occasura esse videatis.