Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Marcus Tullius Cicero Pro Milone IntraText CT - Text |
Atqui si tempus est ullum iure hominis
necandi, quae multa sunt, certe illud est non modo iustum, verum etiam
necessarium, cum vi vis inlata defenditur. Pudicitiam cum eriperet militi
tribunus militaris in exercitu C. Mari, propinquus eius imperatoris,
interfectus ab eo est, cui vim adferebat. Facere enim probus adulescens
periculose quam perpeti turpiter maluit. Atque hunc ille summus vir scelere
solutum periculo liberavit.
Insidiatori vero et latroni quae potest inferri iniusta nex? Quid comitatus
nostri, quid gladii volunt? quos habere certe non liceret, si uti illis nullo
pacto liceret. Est igitur haec, iudices, non scripta, sed nata lex; quam non
didicimus, accepimus, legimus, verum ex natura ipsa adripuimus, hausimus,
expressimus; ad quam non docti sed facti, non instituti sed imbuti sumus, --
ut, si vita nostra in aliquas insidias, si in vim et in tela aut latronum aut
inimicorum incidisset, omnis honesta ratio esset expediendae salutis.
Silent enim leges inter arma; nec se exspectari iubent, cum ei qui exspectare
velit, ante iniusta poena luenda sit, quam iusta repetenda. Etsi persapienter
et quodam modo tacite dat ipsa lex potestatem defendendi, quae non hominem
occidi, sed esse cum telo hominis occidendi causa vetat; ut, cum causa non
telum quaereretur, qui sui defendendi causa telo esset usus non minis occidendi
causa habuisse telum iudicaretur. Quapropter hoc maneat in causa, iudices, non
enim dubito quin probaturus sim vobis defensionem meam, si id memineritis quod
oblivisci non potestis, insidiatorem iure interfici posse.