Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Marcus Tullius Cicero Pro Milone IntraText CT - Text |
Interim cum
sciret Clodius -- neque enim erat difficile scire -- iter sollemne, legitimum,
necessarium ante diem xiii. Kalendas Februarias Miloni esse Lanuvium ad
flaminem prodendum, [quod erat dictator Lanuvi Milo,] Roma subito ipse
profectus pridie est, ut ante suum fundum, quod re intellectum est, Miloni
insidias conlocaret. Atque ita profectus est, ut contionem turbulentam, in qua
eius furor desideratus est, [quae illo ipso die habita est,] relinqueret, quam
nisi obire facinoris locum tempusque voluisset, numquam reliquisset.
Milo autem cum in senatu fuisset eo die, quoad senatus est dimissus, domum
venit; calceos et vestimenta mutavit; paulisper, dum se uxor (ut fit) comparat,
commoratus est; dein profectus id temporis cum iam Clodius, si quidem eo die
Romani venturus erat, redire potuisset. Ob viam fit ei Clodius, expeditus, in
equo, nulla raeda, nullis impedimentis; nullis Graecis comitibus, ut solebat;
sine uxore, quod numquam fere: cum hic insidiator, qui iter illud ad caedem
faciendam apparasset, cum uxore veheretur in raeda, paenulatus, magno et impedito
et muliebri ac delicato ancillarum puerorumque comitatu.
Fit ob viam Clodio ante fundum eius hora
fere undecima, aut non multo secus. Statim complures cum telis in hunc faciunt
de loco superiore impetum: adversi raedarium occidunt. Cum autem hic de raeda
reiecta paenula desiluisset, seque acri animo defenderet, illi qui erant cum
Clodio, gladiis eductis, partim recurrere ad raedam, ut a tergo Milonem
adorirentur; partim, quod hunc iam interfectum putarent, caedere incipiunt eius
servos, qui post erant: ex quibus qui animo fideli in dominum et praesenti
fuerunt, partim occisi sunt, partim, cum ad raedam pugnari viderent, domino
succurrere prohiberentur, Milonem occisum et ex ipso Clodio audirent et re vera
putarent, fecerunt id servi Milonis -- dicam enim aperte, non derivandi
criminis causa, sed ut factum est -- nec imperante nec sciente nec praesente
domino, quod suos quisque servos in tali re facere voluisset.