Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Marcus Tullius Cicero Pro Milone IntraText CT - Text |
Quem igitur cum omnium gratia noluit, hunc
voluit cum aliquorum querella? quem iure, quem loco, quem tempore, quem impune
non est ausus, hunc iniuria, iniquo loco, alieno tempore, periculo capitis, non
dubitavit occidere?
Praesertim, iudices, cum honoris amplissimi contentio et dies comitiorum
subesset, quo quidem tempore -- scio enim quam timida sit ambitio, quantaque et
quam sollicita sit cupiditas consulatus -- omnia, non modo quae reprehendi
palam, sed etiam obscure quae cogitari possunt timemus, rumorem, fabulam fictam,
levem perhorrescimus, ora omnium atque oculos intuemur. Nihil est enim tam
molle, tam tenerum, tam aut fragile aut flexibile, quam voluntas erga nos
sensusque civium, qui non modo improbitati irascuntur candidatorum, sed etiam
in recte factis saepe fastidiunt.
Hunc igitur diem campi speratum atque exoptatum sibi proponens Milo, cruentis
manibus scelus et facinus prae se ferens et confitens, ad illa augusta
centuriarum auspicia veniebat? Quam hoc non credibile in hoc! quam idem in
Clodio non dubitandum, cum se ille interfecto Milone regnaturum putaret! Quid? (quod caput est
[audaciae], iudices) quis ignorat maximam inlecebram esse peccandi impunitatis
spem? In utro igitur haec fuit? in Milone, qui etiam nunc reus est facti aut
praeclari aut certe necessarii, an in Clodio, qui ita iudicia poenamque
contempserat, ut eum nihil delectaret quod aut per naturam fas esset, aut per
leges liceret.
Sed quid ego argumentor? quid plura
disputo? Te, Q. Petili, appello, optimum et fortissimum civem: te, M. Cato,
testor, quos mihi divina quaedam sors dedit iudices. Vos ex M. Favonio audistis
Clodium sibi dixisse, et audistis vivo Clodio, periturum Milonem triduo. Post diem tertium gesta
res est quam dixerat. Cum ille non dubitarit aperire quid cogitaret, vos
potestis dubitare quid fecerit?