Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Marcus Tullius Cicero Pro Milone IntraText CT - Text |
Videamus nunc (id quod caput est) locus ad
insidias ille ipse, ubi congressi sunt, utri tandem fuerit aptior. Id vero, iudices, etiam
dubitandum et diutius cogitandum est? Ante fundum Clodi, quo in fundo propter
insanas illas substructiones facile hominum mille versabantur valentium, edito
adversari atque excelso loco, superiorem se fore putarat Milo, et ob eam rem
eum locum ad pugnam potissimum elegerat? an in eo loco est potius exspectatus
ab eo qui ipsius loci spe facere impetum cogitarat? Res loquitur ipsa, iudices,
quae semper valet plurimum.
Si haec non gesta audiretis, sed picta videretis, tamen appareret uter esset
insidiator, uter nihil cogitaret mali, cum alter veheretur in raeda paenulatus,
una sederet uxor. Quid horum non impeditissimum? vestitus an vehiculum an comes? Quid
minus promptum ad pugnam, cum paenula inretitus, raeda impeditus, uxore paene
constrictus esset? Videte nunc illum,
primum egredientem e villa, subito: cur? vesperi: quid necesse est? tarde: qui
convenit, praesertim id temporis? Devertit in villam Pompei. Pompeium ut
videret? sciebat in Alsiensi esse: villam ut perspiceret? miliens in ea fuerat.
Quid ergo erat? morae et tergiversationes: dum hic veniret, locum relinquere noluit.