Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Marcus Tullius Cicero Pro Milone IntraText CT - Text |
Quod si nondum satis cernitis, cum res ipsa
tot tam claris argumentis signisque luceat, pura mente atque integra Milonem,
nullo scelere imbutum, nullo metu perterritum, nulla conscientia exanimatum,
Romam revertisse, recordamini (per deos immortalis!) quae fuerit celeritas
reditus eius, qui ingressus in forum ardente curia, quae magnitudo animi, qui
voltus, quae oratio. Neque vero se populo solum, sed etiam senatui commisit;
neque senatui modo, sed etiam publicis praesidiis et armis; neque his tantum,
verum etiam eius potestati, cui senatus totam rem publicam, omnem Italiae
pubem, cuncta populi Romani arma commiserat: cui numquam se hic profecto
tradidisset, nisi causae suae confideret, praesertim omnia audienti, magna
metuenti, multa suspicanti, non nulla credenti. Magna vis est conscientiae,
iudices, et magna in utramque partem, ut neque timeant qui nihil commiserint,
et poenam semper ante oculos versari putent qui peccarint.
Neque vero sine ratione certa causa
Milonis semper a senatu probata est. Videbant enim sapientissimi homines facti
rationem, praesentiam animi, defensionis constantiam. An vero obliti estis,
iudices, recenti illo nuntio necis Clodianae, non modo inimicorum Milonis
sermones et opiniones, sed non nullorum etiam imperitorum? Negabant eum Romam
esse rediturum.
Sive enim illud animo irato ac percito fecisset, ut incensus odio trucidaret
inimicum, arbitrabantur eum tanti mortem P. Clodi putasse, ut aequo animo
patria careret, cum sanguine inimici explesset odium suum; sive etiam illius
morte patriam liberare voluisset, non dubitaturum fortem virum quin, cum suo
periculo salutem populo Romano attulisset, cederet aequo animo [legibus], secum
auferret gloriam sempiternam, nobis haec fruenda relinqueret, quae ipse
servasset. Multi etiam Catilinam atque illa portenta loquebantur: Erumpet,
occupabit aliquem locum, bellum patriae faciet. Miseros interdum civis optime
de re publica meritos, in quibus homines non modo res praeclarissimas
obliviscuntur, sed etiam nefarias suspicantur!
Ergo illa falsa fuerunt, quae certe vera exstitissent, si Milo admisisset
aliquid quod non posset honeste vereque defendere.