Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Marcus Tullius Cicero Pro Milone IntraText CT - Text |
Quid? quae postea sunt in eum congesta, quae
quemvis etiam mediocrium delictorum conscientia perculissent, ut sustinuit, di
immortales! Sustinuit? immo vero tit contempsit ac pro nihilo putavit, quae
neque maximo animo nocens neque innocens nisi fortissimus vir neglegere
potuisset! Scutorum, gladiorum, frenorum, pilorumque etiam multitudo deprehendi
posse indicabatur; nullum in urbe vicum, nullum angiportum esse dicebant, in
quo Miloni conducta non esset domus; arma in villam Ocriculanam devecta Tiberi,
domus in clivo Capitolino scutis referta, plena omnia malleolorum ad urbis
incendia comparatorum: haec non delata solum, sed paene credita, nec ante
repudiata sunt quam quaesita.
Laudabam equidem incredibilem diligentiam Cn. Pompei, sed dicam ut sentio,
iudices. Nimis multa audire coguntur, neque aliter facere possunt, ei quibus
tota commissa est res publica. Quin etiam fuit audiendus popa Licinius nescio
qui de Circo maximo, servos Milonis, apud se ebrios factos, sibi confessos esse
de interficiendo Pompeio coniurasse, dein postea se gladio percussum esse ab
uno de illis, ne indicaret. Pompeio in hortos nuntiavit; arcessor in primis; de
amicorum sententia rem defert ad senatum. Non poteram in illius mei patriaeque
custodis tanta suspicione non metu exanimari; sed mirabar tamen credi popae, confessionem
servorum audiri, volnus in latere, quod acu punctum videretur, pro ictu
gladiatoris probari.
Verum, ut intellego, cavebat magis Pompeius quam timebat, non ea solum quae
timenda erant, sed omnia, ne vos aliquid timeretis. Oppugnata domus C. Caesaris,
clarissimi et fortissimi viri, per multas noctis horas nuntiabatur. Nemo
audierat tam celebri loco, nemo senserat: tamen audiebatur. Non poteram Cn.
Pompeium, praestantissima virtute virum, timidum suspicari: diligentiam, tota
re publica suscepta, nimiam nullam putabam. Frequentissimo senatu nuper in
Capitolio senator inventus est qui Milonem cum telo esse diceret. Nudavit se in
sanctissimo templo, quoniam vita talis et civis et viri fidem non faciebat, ut
eo tacente res ipsa loqueretur.