Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Marcus Tullius Cicero Pro Milone IntraText CT - Text |
Omnia falsa atque insidiose ficta comperta
sunt. Cum tamen, si metuitur etiam nunc Milo, non iam hoc Clodianum crimen
timemus, sed tuas, Cn. Pompei -- te enim iam appello, et ea voce ut me exaudire
possis -- tuas, tuas, inquam, suspiciones perhorrescimus: si Milonem times; si
hunc de tua vita nefarie aut nunc cogitare aut molitum aliquando aliquid putas;
si Italiae dilectus (ut non nulli conquisitores tui dictitarunt), si haec arma,
si Capitolinae cohortes, si excubiae, si vigiliae, si dilecta iuventus quae
tuum corpus domumque custodit contra Milonis impetum armata est, atque illa
omnia in hunc unum instituta, parata, intenta sunt, -- magna in hoc certe vis
et incredibilis animus, et non unius viri vires atque opes iudicantur, si
quidem in hunc unum et praestantissimus dux electus et tota res publica armata
est.
Sed quis non
intellegit omnis tibi rei publicae partis aegras et labantis, ut eas his armis
sanares et confirmares, esse commissas? Quod si, locus Miloni datus esset, probasset
profecto tibi ipsi neminem umquam hominem homini cariorem fuisse quam te sibi;
nullum se umquam periculum pro tua dignitate fugisse; cum ipsa illa taeterrima
peste se saepissime pro tua gloria contendisse; tribunatum suum ad salutem
meam, quae tibi carissima fuisset, consiliis tuis gubernatum; se a te postea
defensum in periculo capitis, adiutum in petitione praeturae; duos se habere
semper amicissimos sperasse, te tuo beneficio, me suo. Quae si non probaret, si
tibi ita penitus inhaesisset ista suspicio nullo ut evelli modo posset, si
denique Italia a dilectu, urbs ab armis sine Milonis clade numquam esset
conquietura, ne ille hand dubitans cessisset patria, is qui ita natus est et
ita consuevit: te, Magne, tamen antestaretur, quod nunc etiam facit.