Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Marcus Tullius Cicero Pro Milone IntraText CT - Text |
Etenim si id non negat ex quo nihil petit
nisi ut ignoscatur, dubitaret id fateri ex quo etiam praemia laudis essent
petenda? nisi vero gratius putat esse vobis sui se capitis quam vestri
defensorem fuisse, cum praesertim [in] ea confessione, si grati esse velletis,
honores adsequeretur amplissimos. Si factum vobis non probaretur -- quamquam
qui poterat salus sua cuiquam non probari? -- sed tamen si minus fortissimi
viri virtus civibus grata cecidisset, magno animo constantique cederet ex
ingrata civitate. Nam quid esset ingratius quam laetari ceteros, lugere eum
solum prop ter quem ceteri laetarentur?
Quamquam boc animo semper omnes fuimus in patriae proditoribus opprimendis, ut,
quoniam nostra futura esset gloria, periculum quoque et invidiam nostram
putaremus. Nam quae mihi ipsi tribuenda laus esset, cum tantum in consulatu meo
pro vobis ac liberis vestris ausus essem, si id, quod conabar sine maximis
dimicationibus meis me esse ausurum arbitrarer? Quae mulier sceleratum ac
perniciosum civem interficere non auderet, si periculum non timeret? Proposita
invidia, morte, poena, qui nihilo segnius rem publicam defendit, is vir vere
putandus est. Populi grati est praemiis adficere bene meritos de re publica
civis; viri fortis ne suppliciis quidem moveri ut fortiter fecisse paeniteat.
Quam ob rem uteretur eadem confessione T. Annius qua Ahala, qua Nasica, qua
Opimius, qua Marius, qua nosmet ipsi; et, si grata res publica esset,
laetaretur: si ingrata, tamen in gravi fortuna conscientia sua niteretur. Sed huius
benefici gratiam, iudices, fortuna populi Romani et vestra felicitas et di
immortales sibi deberi putant. Nec vero quisquam aliter arbitrari potest, nisi
qui nullam vim esse ducit numenve divinum; quem neque imperi nostri magnitudo
neque sol ille nec caeli signorumque motus nec vicissitudines rerum atque
ordines movent, neque (id quod maximum est) maiorum sapientia, qui sacra, qui
caerimonias, qui auspicia et ipsi sanctissime coluerunt, et nobis suis posteris
prodiderunt.