Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Marcus Tullius Cicero Laelius de amicitia IntraText CT - Text |
Cum saepe
multa, tum memini domi in hemicyclio sedentem, ut solebat, cum et ego essem una
et pauci admodum familiares, in eum sermonem illum incidere qui tum forte
multis erat in ore. Meministi enim profecto, Attice, et eo magis, quod P.
Sulpicio utebare multum, cum is tribunus plebis capitali odio a Q. Pompeio, qui
tum erat consul, dissideret, quocum coniunctissime et amantissime vixerat,
quanta esset hominum vel admiratio vel querella.
Itaque tum Scaevola cum in eam ipsam mentionem incidisset, evit nobis sermonem
Laeli de amicitia habitum ab illo secum et cum altero genero, C. Fannio Marci
filio, paucis diebus post mortem Africani. Eius disputationis sententias memoriae
mandavi, quas hoc libro evi arbitratu meo; quasi enim ipsos induxi loquentes,
ne inquam et inquit saepius interponeretur, atque ut tamquam a praesentibus
coram haberi sermo videretur.
Cum enim saepe mecum ageres ut de amicitia scriberem aliquid, digna mihi res
cum omnium cognitione tum nostra familiaritate visa est. Itaque feci non invitus ut
prodessem multis rogatu tuo. Sed ut in Catone Maiore, qui est scriptus ad te de
senectute, Catonem induxi senem disputantem, quia nulla videbatur aptior persona
quae de illa aetate loqueretur quam eius qui et diutissime senex fuisset et in
ipsa senectute praeter ceteros floruisset, sic cum accepissemus a patribus
maxime memorabilem C. Laeli et P. Scipionis familiaritatem fuisse, idonea mihi
Laeli persona visa est quae de amicitia ea ipsa dissereret quae disputata ab eo
meminisset Scaevola. Genus autem hoc sermonum positum in hominum veterum
auctoritate, et eorum inlustrium, plus nescio quo pacto videtur habere
gravitatis; itaque ipse mea legens sic afficior interdum ut Catonem, non me
loqui existimem.
Sed ut tum ad senem senex de senectute, sic hoc libro ad amicum amicissimus
scripsi de amicitia. Tum est Cato locutus, quo erat nemo fere senior temporibus
illis, nemo prudentior; nunc Laelius et sapiens (sic enim est habitus) et
amicitiae gloria excellens de amicitia loquetur. Tu velim a me animum parumper
avertas, Laelium loqui ipsum putes. C. Fannius et Q. Mucius ad socerum veniunt
post mortem Africani; ab his sermo oritur, respondet Laelius, cuius tota
disputatio est de amicitia, quam legens te ipse cognosces.