Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Marcus Tullius Cicero Laelius de amicitia IntraText CT - Text |
Fannius: Sunt ista, Laeli; nec
enim melior vir fuit Africano quisquam nec clarior. Sed existimare debes omnium
oculos in te esse coniectos unum; te sapientem et appellant et existimant.
Tribuebatur hoc modo M. Catoni; scimus L. Acilium apud patres nostros
appellatum esse sapientem; sed uterque alio quodam modo, Acilius, quia prudens
esse in iure civili putabatur, Cato, quia multarum rerum usum habebat; multa
eius et in senatu et in foro vel provisa prudenter vel acta constanter vel
responsa acute ferebantur; propterea quasi cognomen iam habebat in senectute
sapientis.
Te autem alio quodam modo non solum natura et moribus, verum etiam studio et
doctrina esse sapientem, nec sicut vulgus, sed ut eruditi solent appellare
sapientem, qualem in reliqua Graecia neminem (nam qui septem appellantur, eos,
qui ista subtilius quaerunt, in numero sapientium non habent), Athenis unum
accepimus, et eum quidem etiam Apollinis oraculo sapientissimum iudicatum; hanc
esse in te sapientiam existimant, ut omnia tua in te posita esse ducas
humanosque casus virtute inferiores putes. Itaque ex me quaerunt, credo ex hoc
item Scaevola, quonam pacto mortem Africani feras, eoque magis quod proximis
Nonis cum in hortos D. Bruti auguris commentandi causa, ut adsolet, venissemus,
tu non adfuisti, qui diligentissime semper illum diem et illud munus solitus
esses obire.
Scaevola: Quaerunt quidem, C. Laeli, multi, ut est a Fannio dictum, sed
ego id respondeo, quod animum adverti, te dolorem, quem acceperis cum summi
viri tum amicissimi morte, ferre moderate nec potuisse non commoveri nec fuisse
id humanitatis tuae; quod autem Nonis in collegio nostro non adfuisses,
valetudinem respondeo causam, non maestitiam fuisse.
Laelius: Recte tu quidem, Scaevola, et vere; nec enim ab isto officio,
quod semper usurpavi, cum valerem, abduci incommodo meo debui, nec ullo casu
arbitror hoc constanti homini posse contingere, ut ulla intermissio fiat
officii.
Tu autem, Fanni, quod mihi tantum tribui dicis quantum ego nec adgnosco nec
postulo, facis amice; sed, ut mihi videris, non recte iudicas de Catone; aut
enim nemo, quod quidem magis credo, aut si quisquam, ille sapiens fuit. Quo modo, ut alia omittam, mortem filii tulit!
memineram Paulum, videram Galum, sed hi in pueris, Cato in perfecto et spectato
viro.
Quam ob rem cave Catoni anteponas ne istum quidem ipsum, quem Apollo, ut ais,
sapientissimum iudicavit; huius enim facta, illius dicta laudantur. De me autem, ut iam cum
utroque vestrum loquar, sic habetote.