Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Marcus Tullius Cicero Laelius de amicitia IntraText CT - Text |
Ego si Scipionis desiderio me moveri negem,
quam id recte faciam, viderint sapientes; sed certe mentiar. Moveor enim tali
amico orbatus qualis, ut arbitror, nemo umquam erit, ut confirmare possum, nemo
certe fuit; sed non egeo medicina, me ipse consolor et maxime illo solacio quod
eo errore careo quo amicorum decessu plerique angi solent. Nihil mali accidisse
Scipioni puto, mihi accidit, si quid accidit; suis autem incommodis graviter
angi non amicum sed se ipsum amantis est.
Cum illo vero quis neget actum esse praeclare? Nisi enim, quod ille minime
putabat, immortalitatem optare vellet, quid non adeptus est quod homini fas
esset optare? qui summam spem civium, quam de eo iam puero habuerant, continuo
adulescens incredibili virtute superavit, qui consulatum petivit numquam,
factus consul est bis, primum ante tempus, iterum sibi suo tempore, rei
publicae paene sero, qui duabus urbibus eversis inimicissimis huic imperio non
modo praesentia verum etiam futura bella delevit. Quid dicam de moribus
facillimis, de pietate in matrem, liberalitate in sorores, bonitate in suos,
iustitia in omnes? nota sunt vobis. Quam autem civitati carus fuerit, maerore
funeris indicatum est. Quid igitur hunc paucorum annorum accessio iuvare
potuisset? Senectus enim quamvis non sit gravis, ut memini Catonem anno ante
quam est mortuus mecum et cum Scipione disserere, tamen aufert eam viriditatem
in qua etiam nunc erat Scipio.
Quam ob rem vita quidem talis fuit vel fortuna vel gloria, ut nihil posset
accedere, moriendi autem sensum celeritas abstulit; quo de genere mortis
difficile dictu est; quid homines suspicentur, videtis; hoc vere tamen licet
dicere, P. Scipioni ex multis diebus, quos in vita celeberrimos laetissimosque
viderit, illum diem clarissimum fuisse, cum senatu dimisso domum reductus ad
vesperum est a patribus conscriptis, populo Romano, sociis et Latinis, pridie
quam excessit e vita, ut ex tam alto dignitatis gradu ad superos videatur deos
potius quam ad inferos pervenisse.