Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Marcus Tullius Cicero Laelius de amicitia IntraText CT - Text |
Neque enim assentior iis qui haec nuper
disserere coeperunt, cum corporibus simul animos interire atque omnia morte
deleri; plus apud me antiquorum auctoritas valet, vel nostrorum maiorum, qui
mortuis tam religiosa iura tribuerunt, quod non fecissent profecto si nihil ad
eos pertinere arbitrarentur, vel eorum qui in hac terra fuerunt magnamque
Graeciam, quae nunc quidem deleta est, tum florebat, institutis et praeceptis
suis erudierunt, vel eius qui Apollinis oraculo sapientissimus est iudicatus,
qui non tum hoc, tum illud, ut in plerisque, sed idem semper, animos hominum
esse divinos, iisque, cum ex corpore excessissent, reditum in caelum patere,
optimoque et iustissimo cuique expeditissimum.
Quod idem Scipioni videbatur, qui quidem, quasi praesagiret, perpaucis ante
mortem diebus, cum et Philus et Manilius adesset et alii plures, tuque etiam,
Scaevola, mecum venisses, triduum disseruit de re publica; cuius disputationis
fuit extremum fere de immortalitate animorum, quae se in quiete per visum ex
Africano audisse dicebat. Id si ita est, ut optimi cuiusque animus in morte
facillime evolet tamquam e custodia vinclisque corporis, cui censemus cursum ad
deos faciliorem fuisse quam Scipioni? Quocirca maerere hoc eius eventu vereor
ne invidi magis quam amici sit. Sin autem illa veriora, ut idem interitus sit
animorum et corporum nec ullus sensus maneat, ut nihil boni est in morte, sic
certe nihil mali; sensu enim amisso fit idem, quasi natus non esset omnino,
quem tamen esse natum et nos gaudemus et haec civitas dum erit laetabitur.
Quam ob rem cum illo quidem, ut supra dixi, actum optime est, mecum
incommodius, quem fuerat aequius, ut prius introieram, sic prius exire de vita.
Sed tamen recordatione nostrae amicitiae sic fruor ut beate vixisse videar,
quia cum Scipione vixerim, quocum mihi coniuncta cura de publica re et de
privata fuit, quocum et domus fuit et militia communis et, id in quo est omnis
vis amicitiae, voluntatum, studiorum, sententiarum summa consensio. Itaque non tam
ista me sapientiae, quam modo Fannius commemoravit, fama delectat, falsa
praesertim, quam quod amicitiae nostrae memoriam spero sempiternam fore, idque
eo mihi magis est cordi, quod ex omnibus saeculis vix tria aut quattuor
nominantur paria amicorum; quo in genere sperare videor Scipionis et Laeli
amicitiam notam posteritati fore.
Fannius: Istuc quidem, Laeli, ita necesse est. Sed quoniam amicitiae
mentionem fecisti et sumus otiosi, pergratum mihi feceris, spero item
Scaevolae, si quem ad modum soles de ceteris rebus, cum ex te quaeruntur, sic
de amicitia disputaris quid sentias, qualem existimes, quae praecepta des.
Scaevola: Mihi vero erit gratum; atque id ipsum cum tecum agere conarer,
Fannius antevertit. Quam ob rem utrique nostrum gratum admodum feceris.