Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Marcus Tullius Cicero Laelius de amicitia IntraText CT - Text |
Laelius: Ego vero non gravarer, si mihi ipse confiderem; nam et praeclara res
est et sumus, ut dixit Fannius, otiosi. Sed quis ego sum? aut quae est in me
facultas? doctorum est ista consuetudo, eaque Graecorum, ut iis ponatur de quo
disputent quamvis subito; magnum opus est egetque exercitatione non parva. Quam
ob rem quae disputari de amicitia possunt, ab eis censeo petatis qui ista
profitentur; ego vos hortari tantum possum ut amicitiam omnibus rebus humanis
anteponatis; nihil est enim tam naturae aptum, tam conveniens ad res vel
secundas vel adversas.
Sed hoc primum sentio, nisi in bonis amicitiam esse non posse; neque id ad
vivum reseco, ut illi qui haec subtilius disserunt, fortasse vere, sed ad
communem utilitatem parum; negant enim quemquam esse virum bonum nisi
sapientem. Sit ita sane; sed eam sapientiam interpretantur quam adhuc mortalis
nemo est consecutus, nos autem ea quae sunt in usu vitaque communi, non ea quae
finguntur aut optantur, spectare debemus. Numquam ego dicam C. Fabricium, M.
Curium, Ti. Coruncanium, quos sapientes nostri maiores iudicabant, ad istorum
normam fuisse sapientes. Quare sibi habeant sapientiae nomen et invidiosum et
obscurum; concedant ut viri boni fuerint. Ne id quidem facient, negabunt id
nisi sapienti posse concedi.
Agamus igitur pingui, ut aiunt, Minerva. Qui ita se gerunt, ita vivunt ut eorum
probetur fides, integritas, aequitas, liberalitas, nec sit in eis ulla
cupiditas, libido, audacia, sintque magna constantia, ut ii fuerunt modo quos
nominavi, hos viros bonos, ut habiti sunt, sic etiam appellandos putemus, quia
sequantur, quantum homines possunt, naturam optimam bene vivendi ducem. Sic
enim mihi perspicere videor, ita natos esse nos ut inter omnes esset societas
quaedam, maior autem ut quisque proxime accederet. Itaque cives potiores quam
peregrini, propinqui quam alieni; cum his enim amicitiam natura ipsa peperit;
sed ea non satis habet firmitatis. Namque
hoc praestat amicitia propinquitati, quod ex propinquitate benevolentia tolli
potest, ex amicitia non potest; sublata enim benevolentia amicitiae nomen
tollitur, propinquitatis manet.
Quanta autem vis amicitiae sit, ex hoc intellegi maxime potest, quod ex
infinita societate generis humani, quam conciliavit ipsa natura, ita contracta
res est et adducta in angustum ut omnis caritas aut inter duos aut inter paucos
iungeretur.