Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Marcus Tullius Cicero Laelius de amicitia IntraText CT - Text |
Cumque plurimas
et maximas commoditates amicitia contineat, tum illa nimirum praestat omnibus,
quod bonam spem praelucet in posterum nec debilitari animos aut cadere patitur.
Verum enim amicum qui intuetur, tamquam exemplar aliquod intuetur sui. Quocirca
et absentes adsunt et egentes abundant et imbecilli valent et, quod difficilius
dictu est, mortui vivunt; tantus eos honos, memoria, desiderium prosequitur
amicorum. Ex quo illorum beata mors
videtur, horum vita laudabilis. Quod si exemeris ex rerum natura benevolentiae
coniunctionem, nec domus ulla nec urbs stare poterit, ne agri quidem cultus
permanebit. Id si minus intellegitur, quanta vis amicitiae concordiaeque sit,
ex dissensionibus atque ex discordiis percipi potest. Quae enim domus tam
stabilis, quae tam firma civitas est, quae non odiis et discidiis funditus
possit everti? Ex quo quantum boni sit in amicitia iudicari potest.
Agrigentinum quidem doctum quendam virum carminibus Graecis vaticinatum ferunt,
quae in rerum natura totoque mundo constarent quaeque moverentur, ea contrahere
amicitiam, dissipare discordiam. Atque hoc quidem omnes mortales et intellegunt et re
probant. Itaque si quando aliquod officium exstitit amici in periculis aut
adeundis aut communicandis, quis est qui id non maximis efferat laudibus? Qui clamores tota cavea nuper in hospitis et amici mei
M. Pacuvi nova fabula! cum ignorante rege, uter Orestes esset, Pylades Orestem
se esse diceret, ut pro illo necaretur, Orestes autem, ita ut erat, Orestem se
esse perseveraret. Stantes plaudebant in re ficta; quid arbitramur in vera
facturos fuisse? Facile indicabat ipsa natura vim suam, cum homines, quod
facere ipsi non possent, id recte fieri in altero iudicarent.
Hactenus mihi videor de amicitia quid sentirem potuisse dicere; si quae
praeterea sunt (credo autem esse multa), ab iis, si videbitur, qui ista
disputant, quaeritote.
Fannius: Nos autem a te potius; quamquam etiam ab istis saepe quaesivi
et audivi non invitus equidem; sed aliud quoddam filum orationis tuae.
Scaevola: Tum magis id diceres, Fanni, si nuper in hortis Scipionis, cum
est de re publica disputatum, adfuisses. Qualis tum patronus iustitiae fuit
contra accuratam orationem Phili!
Fannius: Facile id quidem fuit iustitiam iustissimo viro defendere.
Scaevola: Quid? amicitiam nonne facile ei qui ob eam summa fide,
constantia iustitiaque servatam maximam gloriam ceperit?