Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Marcus Tullius Cicero Laelius de amicitia IntraText CT - Text |
Laelius: Audite vero, optimi viri, ea quae saepissime inter me et Scipionem de
amicitia disserebantur. Quamquam ille quidem nihil difficilius esse dicebat,
quam amicitiam usque ad extremum vitae diem permanere. Nam vel ut non idem
expediret, incidere saepe, vel ut de re publica non idem sentiretur; mutari
etiam mores hominum saepe dicebat, alias adversis rebus, alias aetate
ingravescente. Atque earum rerum exemplum ex similitudine capiebat ineuntis
aetatis, quod summi puerorum amores saepe una cum praetexta toga ponerentur.
Sin autem ad adulescentiam perduxissent, dirimi tamen interdum contentione vel
uxoriae condicionis vel commodi alicuius, quod idem adipisci uterque non
posset. Quod si qui longius in amicitia provecti essent, tamen saepe
labefactari, si in honoris contentionem incidissent; pestem enim nullam maiorem
esse amicitiis quam in plerisque pecuniae cupiditatem, in optimis quibusque
honoris certamen et gloriae; ex quo inimicitias maximas saepe inter amicissimos
exstitisse.
Magna etiam discidia et plerumque iusta nasci, cum aliquid ab amicis quod
rectum non esset postularetur, ut aut libidinis ministri aut adiutores essent
ad iniuriam; quod qui recusarent, quamvis honeste id facerent, ius tamen
amicitiae deserere arguerentur ab iis quibus obsequi nollent. Illos autem qui
quidvis ab amico auderent postulare, postulatione ipsa profiteri omnia se amici
causa esse facturos. Eorum querella inveterata non modo familiaritates
exstingui solere sed odia etiam gigni sempiterna. Haec ita multa quasi fata
impendere amicitiis ut omnia subterfugere non modo sapientiae sed etiam
felicitatis diceret sibi videri.