Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Marcus Tullius Cicero Laelius de amicitia IntraText CT - Text |
Haec igitur
prima lex amicitiae sanciatur, ut ab amicis honesta petamus, amicorum causa
honesta faciamus, ne exspectemus quidem, dum rogemur; studium semper adsit,
cunctatio absit; consilium vero dare audeamus libere. Plurimum in amicitia
amicorum bene suadentium valeat auctoritas, eaque et adhibeatur ad monendum non
modo aperte sed etiam acriter, si res postulabit, et adhibitae pareatur.
Nam quibusdam, quos audio sapientes habitos in Graecia, placuisse opinor
mirabilia quaedam (sed nihil est quod illi non persequantur argutiis): partim
fugiendas esse nimias amicitias, ne necesse sit unum sollicitum esse pro
pluribus; satis superque esse sibi suarum cuique rerum, alienis nimis implicari
molestum esse; commodissimum esse quam laxissimas habenas habere amicitiae,
quas vel adducas, cum velis, vel remittas; caput enim esse ad beate vivendum
securitatem, qua frui non possit animus, si tamquam parturiat unus pro
pluribus.
Alios autem dicere aiunt multo etiam inhumanius (quem locum breviter paulo ante
perstrinxi) praesidii adiumentique causa, non benevolentiae neque caritatis,
amicitias esse expetendas; itaque, ut quisque minimum firmitatis haberet
minimumque virium, ita amicitias appetere maxime; ex eo fieri ut mulierculae
magis amicitiarum praesidia quaerant quam viri et inopes quam opulenti et
calamitosi quam ii qui putentur beati.
O praeclaram sapientiam! Solem enim e
mundo tollere videntur, qui amicitiam e vita tollunt, qua nihil a dis
immortalibus melius habemus, nihil iucundius. Quae est enim ista securitas?
Specie quidem blanda sed reapse multis locis repudianda. Neque enim est
consentaneum ullam honestam rem actionemve, ne sollicitus sis, aut non
suscipere aut susceptam deponere. Quod si curam fugimus, virtus fugienda est,
quae necesse est cum aliqua cura res sibi contrarias aspernetur atque oderit,
ut bonitas malitiam, temperantia libidinem, ignaviam fortitudo; itaque videas
rebus iniustis iustos maxime dolere, imbellibus fortes, flagitiosis modestos.
Ergo hoc proprium est animi bene constituti, et laetari bonis rebus et dolere
contrariis.
Quam ob rem si cadit in sapientem animi dolor, qui profecto cadit, nisi ex eius
animo exstirpatam humanitatem arbitramur, quae causa est cur amicitiam funditus
tollamus e vita, ne aliquas propter eam suscipiamus molestias? Quid enim
interest motu animi sublato non dico inter pecudem et hominem, sed inter
hominem et truncum aut saxum aut quidvis generis eiusdem? Neque enim sunt isti
audiendi qui virtutem duram et quasi ferream esse quandam volunt; quae quidem
est cum multis in rebus, tum in amicitia tenera atque tractabilis, ut et bonis
amici quasi diffundatur et incommodis contrahatur. Quam ob rem angor iste, qui
pro amico saepe capiendus est, non tantum valet ut tollat e vita amicitiam, non
plus quam ut virtutes, quia non nullas curas et molestias adferunt,
repudientur.