Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Marcus Tullius Cicero Laelius de amicitia IntraText CT - Text |
Constituendi autem sunt qui sint in amicitia
fines et quasi termini diligendi. De quibus tres video sententias ferri, quarum
nullam probo, unam, ut eodem modo erga amicum adfecti simus, quo erga nosmet
ipsos, alteram, ut nostra in amicos benevolentia illorum erga nos benevolentiae
pariter aequaliterque respondeat, tertiam, ut, quanti quisque se ipse facit,
tanti fiat ab amicis.
Harum trium
sententiarum nulli prorsus assentior. Nec
enim illa prima vera est, ut, quem ad modum in se quisque sit, sic in amicum
sit animatus. Quam multa enim, quae nostra causa numquam faceremus, facimus
causa amicorum! precari ab indigno, supplicare, tum acerbius in aliquem invehi
insectarique vehementius, quae in nostris rebus non satis honeste, in amicorum
fiunt honestissime; multaeque res sunt in quibus de suis commodis viri boni
multa detrahunt detrahique patiuntur, ut iis amici potius quam ipsi fruantur.
Altera
sententia est, quae definit amicitiam paribus officiis ac voluntatibus. Hoc
quidem est nimis exigue et exiliter ad calculos vocare amicitiam, ut par sit
ratio acceptorum et datorum. Divitior mihi et affluentior videtur esse vera
amicitia nec observare restricte, ne plus reddat quam acceperit; neque enim
verendum est, ne quid excidat, aut ne quid in terram defluat, aut ne plus aequo
quid in amicitiam congeratur.
Tertius vero ille finis deterrimus, ut, quanti quisque se ipse faciat, tanti
fiat ab amicis. Saepe enim in quibusdam aut animus abiectior est aut spes
amplificandae fortunae fractior. Non est igitur amici talem esse in eum qualis
ille in se est, sed potius eniti et efficere ut amici iacentem animum excitet
inducatque in spem cogitationemque meliorem.
Alius igitur finis verae amicitiae constituendus est, si prius, quid maxime
reprehendere Scipio solitus sit, dixero. Negabat ullam vocem inimiciorem
amicitiae potuisse reperiri quam eius, qui dixisset ita amare oportere, ut si
aliquando esset osurus; nec vero se adduci posse, ut hoc, quem ad modum
putaretur, a Biante esse dictum crederet, qui sapiens habitus esset unus e septem;
impuri cuiusdam aut ambitiosi aut omnia ad suam potentiam revocantis esse
sententiam. Quonam enim modo quisquam amicus esse poterit ei, cui se putabit
inimicum esse posse? quin etiam necesse erit cupere et optare, ut quam
saepissime peccet amicus, quo plures det sibi tamquam ansas ad reprehendendum;
rursum autem recte factis commodisque amicorum necesse erit angi, dolere,
invidere.
Quare hoc quidem praeceptum, cuiuscumque est, ad tollendam amicitiam valet;
illud potius praecipiendum fuit, ut eam diligentiam adhiberemus in amicitiis
comparandis, ut ne quando amare inciperemus eum, quem aliquando odisse
possemus. Quin etiam si minus felices in diligendo fuissemus, ferendum id
Scipio potius quam inimicitiarum tempus cogitandum putabat.