Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Marcus Tullius Cicero Laelius de amicitia IntraText CT - Text |
His igitur
finibus utendum arbitror, ut, cum emendati mores amicorum sint, tum sit inter
eos omnium rerum, consiliorum, voluntatum sine ulla exceptione communitas, ut,
etiamsi qua fortuna acciderit ut minus iustae amicorum voluntates adiuvandae sint,
in quibus eorum aut caput agatur aut fama, declinandum de via sit, modo ne
summa turpitudo sequatur; est enim quatenus amicitiae dari venia possit. Nec
vero neglegenda est fama nec mediocre telum ad res gerendas existimare oportet
benevolentiam civium; quam blanditiis et assentando colligere turpe est;
virtus, quam sequitur caritas, minime repudianda est.
Sed (saepe enim redeo ad Scipionem, cuius omnis sermo erat de amicitia)
querebatur, quod omnibus in rebus homines diligentiores essent; capras et oves
quot quisque haberet, dicere posse, amicos quot haberet, non posse dicere et in
illis quidem parandis adhibere curam, in amicis eligendis neglegentis esse nec
habere quasi signa quaedam et notas, quibus eos qui ad amicitias essent idonei,
iudicarent. Sunt igitur firmi et stabiles et constantes eligendi; cuius generis
est magna penuria. Et iudicare difficile est sane nisi expertum; experiendum
autem est in ipsa amicitia. Ita praecurrit amicitia iudicium tollitque
experiendi potestatem.
Est igitur prudentis sustinere ut cursum, sic impetum benevolentiae, quo utamur
quasi equis temptatis, sic amicitia ex aliqua parte periclitatis moribus
amicorum. Quidam saepe in parva pecunia
perspiciuntur quam sint leves, quidam autem, quos parva movere non potuit,
cognoscuntur in magna. Sin vero erunt aliqui reperti qui pecuniam praeferre
amicitiae sordidum existiment, ubi eos inveniemus, qui honores, magistratus,
imperia, potestates, opes amicitiae non anteponant, ut, cum ex altera parte
proposita haec sint, ex altera ius amicitiae, non multo illa malint? Imbecilla
enim est natura ad contemnendam potentiam; quam etiamsi neglecta amicitia
consecuti sint, obscuratum iri arbitrantur, quia non sine magna causa sit
neglecta amicitia.
Itaque verae amicitiae difficillime reperiuntur in iis qui in honoribus reque
publica versantur; ubi enim istum invenias qui honorem amici anteponat suo?
Quid? haec ut omittam, quam graves, quam difficiles plerisque videntur
calamitatum societates! ad quas non est facile inventu qui descendant. Quamquam Ennius recte:
Amicus certus in re incerta cernitur,
tamen haec duo levitatis et infirmitatis plerosque convincunt, aut si in bonis
rebus contemnunt aut in malis deserunt. Qui
igitur utraque in re gravem, constantem, stabilem se in amicitia praestiterit,
hunc ex maxime raro genere hominum iudicare debemus et paene divino.