Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Marcus Tullius Cicero Laelius de amicitia IntraText CT - Text |
Quo etiam magis vituperanda est rei maxime
necessariae tanta incuria. Una est enim amicitia in rebus humanis, de cuius
utilitate omnes uno ore consentiunt. Quamquam a multis virtus ipsa contemnitur
et venditatio quaedam atque ostentatio esse dicitur; multi divitias despiciunt,
quos parvo contentos tenuis victus cultusque delectat; honores vero, quorum
cupiditate quidam inflammantur, quam multi ita contemnunt, ut nihil inanius,
nihil esse levius existiment! itemque cetera, quae quibusdam admirabilia
videntur, permulti sunt qui pro nihilo putent; de amicitia omnes ad unum idem
sentiunt, et ii qui ad rem publicam se contulerunt, et ii qui rerum cognitione
doctrinaque delectantur, et ii qui suum negotium gerunt otiosi, postremo ii qui
se totos tradiderunt voluptatibus, sine amicitia vitam esse nullam, si modo
velint aliqua ex parte liberaliter vivere.
Serpit enim nescio quo modo per omnium vitas amicitia nec ullam aetatis
degendae rationem patitur esse expertem sui. Quin etiam si quis asperitate ea
est et immanitate naturae, congressus ut hominum fugiat atque oderit, qualem
fuisse Athenis Timonem nescio quem accepimus, tamen is pati non possit, ut non
anquirat aliquem, apud quem evomat virus acerbitatis suae. Atque hoc maxime
iudicaretur, si quid tale posset contingere, ut aliquis nos deus ex hac hominum
frequentia tolleret et in solitudine uspiam collocaret atque ibi suppeditans
omnium rerum, quas natura desiderat, abundantiam et copiam hominis omnino
aspiciendi potestatem eriperet. Quis tam esset ferreus qui eam vitam ferre posset, cuique
non auferret fructum voluptatum omnium solitudo?
Verum ergo illud est quod a Tarentino Archyta, ut opinor, dici solitum nostros
senes commemorare audivi ab aliis senibus auditum: si quis in caelum
ascendisset naturamque mundi et pulchritudinem siderum perspexisset, insuavem
illam admirationem ei fore; quae iucundissima fuisset, si aliquem, cui
narraret, habuisset. Sic natura solitarium nihil amat semperque ad aliquod
tamquam adminiculum adnititur; quod in amicissimo quoque dulcissimum est.