Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Marcus Tullius Cicero Laelius de amicitia IntraText CT - Text |
Quod si tanta
vis probitatis est ut eam vel in iis quos numquam vidimus, vel, quod maius est,
in hoste etiam diligamus, quid mirum est, si animi hominum moveantur, cum
eorum, quibuscum usu coniuncti esse possunt, virtutem et bonitatem perspicere
videantur? Quamquam confirmatur amor et beneficio accepto et studio perspecto
et consuetudine adiuncta, quibus rebus ad illum primum motum animi et amoris
adhibitis admirabilis quaedam exardescit benevolentiae magnitudo. Quam si qui
putant ab imbecillitate proficisci, ut sit per quem adsequatur quod quisque
desideret, humilem sane relinquunt et minime generosum, ut ita dicam, ortum
amicitiae, quam ex inopia atque indigentia natam volunt. Quod si ita esset, ut
quisque minimum esse in se arbitraretur, ita ad amicitiam esset aptissimus;
quod longe secus est.
Ut enim
quisque sibi plurimum confidit et ut quisque maxime virtute et sapientia sic
munitus est, ut nullo egeat suaque omnia in se ipso posita iudicet, ita in
amicitiis expetendis colendisque maxime excellit. Quid enim? Africanus indigens
mei? Minime hercule! ac ne ego quidem illius; sed ego admiratione quadam
virtutis eius, ille vicissim opinione fortasse non nulla, quam de meis moribus
habebat, me dilexit; auxit benevolentiam consuetudo. Sed quamquam utilitates
multae et magnae consecutae sunt, non sunt tamen ab earum spe causae diligendi
profectae.
Ut enim benefici liberalesque sumus, non ut exigamus gratiam (neque enim
beneficium faeneramur sed natura propensi ad liberalitatem sumus), sic
amicitiam non spe mercedis adducti sed quod omnis eius fructus in ipso amore
inest, expetendam putamus.
Ab his qui pecudum ritu ad voluptatem omnia referunt longe dissentiunt, nec
mirum; nihil enim altum, nihil magnificum ac divinum suspicere possunt qui suas
omnes cogitationes abiecerunt in rem tam humilem tamque contemptam. Quam ob rem
hos quidem ab hoc sermone removeamus, ipsi autem intellegamus natura gigni
sensum diligendi et benevolentiae caritatem facta significatione probitatis.
Quam qui adpetiverunt, applicant se et propius admovent ut et usu eius, quem
diligere coeperunt, fruantur et moribus sintque pares in amore et aequales
propensioresque ad bene merendum quam ad reposcendum, atque haec inter eos sit
honesta certatio. Sic et utilitates ex amicitia maximae capientur et erit eius
ortus a natura quam ab imbecillitate gravior et verior. Nam si utilitas amicitias conglutinaret, eadem
commutata dissolveret; sed quia natura mutari non potest, idcirco verae
amicitiae sempiternae sunt. Ortum quidem amicitiae videtis, nisi quid ad haec forte
vultis.
Fannius: Tu vero perge, Laeli; pro hoc enim, qui minor est natu, meo iure
respondeo.
Scaevola: Recte tu quidem. Quam ob rem audiamus.