Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Marcus Tullius Cicero Laelius de amicitia IntraText CT - Text |
Exsistit autem
hoc loco quaedam quaestio subdifficilis, num quando amici novi, digni amicitia,
veteribus sint anteponendi, ut equis vetulis teneros anteponere solemus. Indigna homine dubitatio! Non enim debent esse
amicitiarum sicut aliarum rerum satietates; veterrima quaeque, ut ea vina, quae
vetustatem ferunt, esse debet suavissima; verumque illud est, quod dicitur,
multos modios salis simul edendos esse, ut amicitiae munus expletum sit.
Novitates autem si spem adferunt, ut tamquam in herbis non fallacibus fructus
appareat, non sunt illae quidem repudiandae, vetustas tamen suo loco
conservanda; maxima est enim vis vetustatis et consuetudinis. Quin in ipso
equo, cuius modo feci mentionem, si nulla res impediat, nemo est, quin eo, quo
consuevit, libentius utatur quam intractato et novo. Nec vero in hoc quod est
animal, sed in iis etiam quae sunt inanima, consuetudo valet, cum locis ipsis
delectemur, montuosis etiam et silvestribus, in quibus diutius commorati sumus.
Sed maximum est in amicitia parem esse inferiori. Saepe enim excellentiae
quaedam sunt, qualis erat Scipionis in nostro, ut ita dicam, grege. Numquam se
ille Philo, numquam Rupilio, numquam Mummio anteposuit, numquam inferioris
ordinis amicis, Q. vero Maximum fratrem, egregium virum omnino, sibi nequaquam
parem, quod is anteibat aetate, tamquam superiorem colebat suosque omnes per se
posse esse ampliores volebat.
Quod faciendum imitandumque est omnibus, ut, si quam praestantiam virtutis,
ingenii, fortunae consecuti sint, impertiant ea suis communicentque cum
proximis, ut, si parentibus nati sint humilibus, si propinquos habeant
imbecilliore vel animo vel fortuna, eorum augeant opes eisque honori sint et
dignitati. Ut in fabulis, qui aliquamdiu propter ignorationem stirpis et
generis in famulatu fuerunt, cum cogniti sunt et aut deorum aut regum filii
inventi, retinent tamen caritatem in pastores, quos patres multos annos esse
duxerunt. Quod est multo profecto magis in veris patribus certisque faciendum.
Fructus enim ingenii et virtutis omnisque praestantiae tum maximus capitur, cum
in proximum quemque confertur.