Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Marcus Tullius Cicero Laelius de amicitia IntraText CT - Text |
Ut igitur ii qui sunt in amicitiae
coniunctionisque necessitudine superiores, exaequare se cum inferioribus
debent, sic inferiores non dolere se a suis aut ingenio aut fortuna aut
dignitate superari. Quorum plerique aut queruntur semper aliquid aut etiam exprobrant, eoque magis,
si habere se putant, quod officiose et amice et cum labore aliquo suo factum
queant dicere. Odiosum sane genus hominum
officia exprobrantium; quae meminisse debet is in quem conlata sunt, non
commemorare, qui contulit.
Quam ob rem ut ii qui superiores sunt submittere se debent in amicitia, sic
quodam modo inferiores extollere. Sunt enim quidam qui molestas amicitias
faciunt, cum ipsi se contemni putant; quod non fere contingit nisi iis qui
etiam contemnendos se arbitrantur; qui hac opinione non modo verbis sed etiam
opere levandi sunt.
Tantum autem cuique tribuendum, primum quantum ipse efficere possis, deinde
etiam quantum ille quem diligas atque adiuves, sustinere. Non enim neque tu possis, quamvis
excellas, omnes tuos ad honores amplissimos perducere, ut Scipio P. Rupilium
potuit consulem efficere, fratrem eius L. non potuit. Quod si etiam possis
quidvis deferre ad alterum, videndum est tamen, quid ille possit sustinere.
Omnino amicitiae corroboratis iam confirmatisque et ingeniis et aetatibus
iudicandae sunt, nec si qui ineunte aetate venandi aut pilae studiosi fuerunt,
eos habere necessarios quos tum eodem studio praeditos dilexerunt. Isto enim
modo nutrices et paedagogi iure vetustatis plurimum benevolentiae postulabunt;
qui neglegendi quidem non sunt sed alio quodam modo aestimandi. Aliter amicitiae stabiles permanere non possunt.
Dispares enim mores disparia studia sequuntur, quorum dissimilitudo dissociat
amicitias; nec ob aliam causam ullam boni improbis, improbi bonis amici esse
non possunt, nisi quod tanta est inter eos, quanta maxima potest esse, morum
studiorumque distantia.
Recte etiam praecipi potest in amicitiis, ne intemperata quaedam benevolentia,
quod persaepe fit, impediat magnas utilitates amicorum. Nec enim, ut ad fabulas
redeam, Troiam Neoptolemus capere potuisset, si Lycomedem, apud quem erat
educatus, multis cum lacrimis iter suum impedientem audire voluisset. Et saepe
incidunt magnae res, ut discedendum sit ab amicis; quas qui impedire vult, quod
desiderium non facile ferat, is et infirmus est mollisque natura et ob eam
ipsam causam in amicitia parum iustus.
Atque in omni re considerandum est et quid postules ab amico et quid patiare a
te impetrari.