Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Marcus Tullius Cicero Laelius de amicitia IntraText CT - Text |
Est etiam quaedam calamitas in amicitiis
dimittendis non numquam necessaria; iam enim a sapientium familiaritatibus ad
vulgares amicitias oratio nostra delabitur. Erumpunt saepe vitia amicorum tum
in ipsos amicos, tum in alienos, quorum tamen ad amicos redundet infamia. Tales
igitur amicitiae sunt remissione usus eluendae et, ut Catonem dicere audivi,
dissuendae magis quam discindendae, nisi quaedam admodum intolerabilis iniuria
exarserit, ut neque rectum neque honestum sit nec fieri possit, ut non statim alienatio
disiunctioque faciunda sit.
Sin autem aut morum aut studiorum commutatio quaedam, ut fieri solet, facta
erit aut in rei publicae partibus dissensio intercesserit (loquor enim iam, ut
paulo ante dixi, non de sapientium sed de communibus amicitiis), cavendum erit,
ne non solum amicitiae depositae, sed etiam inimicitiae susceptae videantur.
Nihil est enim turpius quam cum eo bellum gerere quocum familiariter vixeris.
Ab amicitia Q. Pompei meo nomine se removerat, ut scitis, Scipio; propter
dissensionem autem, quae erat in re publica, alienatus est a collega nostro
Metello; utrumque egit graviter, auctoritate et offensione animi non acerba.
Quam ob rem primum danda opera est ne qua amicorum discidia fiant; sin tale
aliquid evenerit, ut exstinctae potius amicitiae quam oppressae videantur.
Cavendum vero ne etiam in graves inimicitias convertant se amicitiae; ex quibus
iurgia, maledicta, contumeliae gignuntur. Quae tamen si tolerabiles erunt,
ferendae sunt, et hic honos veteri amicitiae tribuendus, ut is in culpa sit qui
faciat, non is qui patiatur iniuriam.
Omnino omnium horum vitiorum atque incommodorum una cautio est atque una
provisio, ut ne nimis cito diligere incipiant neve non dignos.
Digni autem sunt amicitia quibus in ipsis inest causa cur diligantur. Rarum
genus. Et quidem omnia praeclara rara, nec quicquam difficilius quam reperire
quod sit omni ex parte in suo genere perfectum. Sed plerique neque in rebus
humanis quicquam bonum norunt, nisi quod fructuosum sit, et amicos tamquam
pecudes eos potissimum diligunt ex quibus sperant se maximum fructum esse
capturos.
Ita
pulcherrima illa et maxime naturali carent amicitia per se et propter se
expetita nec ipsi sibi exemplo sunt, haec vis amicitiae et qualis et quanta
sit. Ipse enim se quisque diligit, non ut aliquam a se ipse mercedem exigat
caritatis suae, sed quod per se sibi quisque carus est. Quod nisi idem in
amicitiam transferetur, verus amicus numquam reperietur; est enim is qui est
tamquam alter idem.
Quod si hoc apparet in bestiis, volucribus, nantibus, agrestibus, cicuribus,
feris, primum ut se ipsae diligant (id enim pariter cum omni animante
nascitur), deinde ut requirant atque appetant ad quas se applicent eiusdem
generis animantis, idque faciunt cum desiderio et cum quadam similitudine
amoris humani, quanto id magis in homine fit natura! qui et se ipse diligit et
alterum anquirit, cuius animum ita cum suo misceat ut efficiat paene unum ex
duobus.