Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Marcus Tullius Cicero Laelius de amicitia IntraText CT - Text |
Sed plerique
perverse, ne dicam impudenter, habere talem amicum volunt, quales ipsi esse non
possunt, quaeque ipsi non tribuunt amicis, haec ab iis desiderant. Par est autem primum
ipsum esse virum bonum, tum alterum similem sui quaerere. In talibus ea, quam
iam dudum tractamus, stabilitas amicitiae confirmari potest, cum homines
benevolentia coniuncti primum cupiditatibus iis quibus ceteri serviunt
imperabunt, deinde aequitate iustitiaque gaudebunt, omniaque alter pro altero
suscipiet, neque quicquam umquam nisi honestum et rectum alter ab altero
postulabit, neque solum colent inter se ac diligent sed etiam verebuntur. Nam maximum ornamentum
amicitiae tollit qui ex ea tollit verecundiam.
Itaque in iis perniciosus est error qui existimant libidinum peccatorumque
omnium patere in amicitia licentiam; virtutum amicitia adiutrix a natura data
est, non vitiorum comes, ut, quoniam solitaria non posset virtus ad ea, quae
summa sunt, pervenire, coniuncta et consociata cum altera perveniret. Quae si
quos inter societas aut est aut fuit aut futura est, eorum est habendus ad summum
naturae bonum optumus beatissimusque comitatus.
Haec est, inquam, societas, in qua omnia insunt, quae putant homines expetenda,
honestas, gloria, tranquillitas animi atque iucunditas, ut et, cum haec adsint,
beata vita sit et sine his esse non possit. Quod cum optimum maximumque sit, si
id volumus adipisci, virtuti opera danda est, sine qua nec amicitiam neque
ullam rem expetendam consequi possumus; ea vero neglecta qui se amicos habere
arbitrantur, tum se denique errasse sentiunt, cum eos gravis aliquis casus
experiri cogit.
Quocirca (dicendum est enim saepius), cum
iudicaris, diligere oportet, non, cum dilexeris, iudicare. Sed cum multis in
rebus neglegentia plectimur, tum maxime in amicis et diligendis et colendis;
praeposteris enim utimur consiliis et acta agimus, quod vetamur vetere
proverbio. Nam implicati ultro et citro vel usu diuturno vel etiam officiis
repente in medio cursu amicitias exorta aliqua offensione disrumpimus.