Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Marcus Tullius Cicero Laelius de amicitia IntraText CT - Text |
Ut igitur
et monere et moneri proprium est verae amicitiae et alterum libere facere, non
aspere, alterum patienter accipere, non repugnanter, sic habendum est nullam in
amicitiis pestem esse maiorem quam adulationem, blanditiam, assentationem;
quamvis enim multis nominibus est hoc vitium notandum levium hominum atque
fallacium ad voluntatem loquentium omnia, nihil ad veritatem.
Cum autem omnium rerum simulatio vitiosa est (tollit enim iudicium veri idque
adulterat), tum amicitiae repugnat maxime; delet enim veritatem, sine qua nomen
amicitiae valere non potest. Nam cum amicitiae vis sit in eo, ut unus quasi
animus fiat ex pluribus, qui id fieri poterit, si ne in uno quidem quoque unus
animus erit idemque semper, sed varius, commutabilis, multiplex?
Quid enim potest esse tam flexibile, tam devium quam animus eius qui ad
alterius non modo sensum ac voluntatem sed etiam vultum atque nutum
convertitur?
Negat quis, nego; ait, aio; postremo
imperavi egomet mihi
Omnia adsentari,
ut ait idem Terentius, sed ille in Gnathonis persona, quod amici genus adhibere
omnino levitatis est.
Multi autem Gnathonum similes cum sint loco, fortuna, fama superiores, horum
est assentatio molesta, cum ad vanitatem accessit auctoritas.
Secerni autem blandus amicus a vero et internosci tam potest adhibita
diligentia quam omnia fucata et simulata a sinceris atque veris. Contio, quae ex
imperitissimis constat, tamen iudicare solet quid intersit inter popularem, id
est assentatorem et levem civem, et inter constantem et severum et gravem.
Quibus blanditiis C. Papirius nuper influebat in auris contionis, cum ferret
legem de tribunis plebis reficiendis! Dissuasimus nos; sed nihil de me, de
Scipione dicam libentius. Quanta illi, di
immortales, fuit gravitas, quanta in oratione maiestas! ut facile ducem populi
Romani, non comitem diceres. Sed adfuistis, et est in manibus oratio. Itaque lex
popularis suffragiis populi repudiata est. Atque, ut ad me redeam, meministis,
Q. Maximo, fratre Scipionis, et L. Mancino consulibus, quam popularis lex de
sacerdotiis C. Licini Crassi videbatur! cooptatio enim collegiorum ad populi
beneficium transferebatur; atque is primus instituit in forum versus agere cum
populo. Tamen illius vendibilem orationem religio deorum immortalium nobis
defendentibus facile vincebat. Atque id actum est praetore me quinquennio ante
quam consul sum factus; ita re magis quam summa auctoritate causa illa defensa
est.