Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Marcus Tullius Cicero Laelius de amicitia IntraText CT - Text |
Quod si in
scaena, id est in contione, in qua rebus fictis et adumbratis loci plurimum
est, tamen verum valet, si modo id patefactum et illustratum est, quid in
amicitia fieri oportet, quae tota veritate perpenditur? in qua nisi, ut
dicitur, apertum pectus videas tuumque ostendas, nihil fidum, nihil exploratum
habeas, ne amare quidem aut amari, cum, id quam vere fiat, ignores. Quamquam ista assentatio, quamvis perniciosa sit,
nocere tamen nemini potest nisi ei qui eam recipit atque ea delectatur. Ita fit, ut is
assentatoribus patefaciat aures suas maxime, qui ipse sibi assentetur et se
maxime ipse delectet.
Omnino est amans sui virtus; optime enim se ipsa novit, quamque amabilis sit,
intellegit. Ego autem non de virtute nunc
loquor sed de virtutis opinione. Virtute enim ipsa non tam multi praediti esse
quam videri volunt. Hos delectat assentatio, his fictus ad ipsorum voluntatem
sermo cum adhibetur, orationem illam vanam testimonium esse laudum suarum
putant. Nulla est igitur haec amicitia, cum alter verum audire non vult, alter
ad mentiendum paratus est. Nec parasitorum in comoediis assentatio faceta nobis
videretur, nisi essent milites gloriosi.
Magnas vero agere gratias Thais mihi?
Satis erat
respondere: magnas; ingentes inquit. Semper
auget assentator id, quod is cuius ad voluntatem dicitur vult esse magnum.
Quam ob rem, quamquam blanda ista vanitas apud eos valet qui ipsi illam
allectant et invitant, tamen etiam graviores constantioresque admonendi sunt,
ut animadvertant, ne callida assentatione capiantur. Aperte enim adulantem nemo non
videt, nisi qui admodum est excors; callidus ille et occultus ne se insinuet,
studiose cavendum est; nec enim facillime agnoscitur, quippe qui etiam
adversando saepe assentetur et litigare se simulans blandiatur atque ad
extremum det manus vincique se patiatur, ut is qui illusus sit plus vidisse
videatur. Quid autem turpius quam illudi? Quod ut ne accidat, magis cavendum
est.
Ut me hodie ante omnes comicos stultos senes
Versaris atque inlusseris lautissume.
Haec enim etiam in fabulis stultissima
persona est improvidorum et credulorum senum. Sed nescio quo pacto ab amicitiis
perfectorum hominum, id est sapientium (de hac dico sapientia, quae videtur in
hominem cadere posse), ad leves amicitias defluxit oratio. Quam ob rem ad illa
prima redeamus eaque ipsa concludamus aliquando.