Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Marcus Tullius Cicero Laelius de amicitia IntraText CT - Text |
Virtus, virtus,
inquam, C. Fanni, et tu, Q. Muci, et conciliat amicitias et conservat. In ea
est enim convenientia rerum, in ea stabilitas, in ea constantia; quae cum se
extulit et ostendit suum lumen et idem aspexit agnovitque in alio, ad id se
admovet vicissimque accipit illud, quod in altero est; ex quo exardescit sive
amor sive amicitia; utrumque enim dictum est ab amando; amare autem nihil est
aliud nisi eum ipsum diligere, quem ames, nulla indigentia, nulla utilitate
quaesita; quae tamen ipsa efflorescit ex amicitia, etiamsi tu eam minus secutus
sis.
Hac nos adulescentes benevolentia senes illos, L. Paulum, M. Catonem, C. Galum,
P. Nasicam, Ti. Gracchum, Scipionis nostri socerum, dileximus, haec etiam magis
elucet inter aequales, ut inter me et Scipionem, L. Furium, P. Rupilium, Sp.
Mummium. Vicissim autem senes in adulescentium caritate acquiescimus, ut in
vestra, ut in Q. Tuberonis; equidem etiam admodum adulescentis P. Rutili, A.
Vergini familiaritate delector. Quoniamque ita ratio comparata est vitae naturaeque
nostrae, ut alia ex alia aetas oriatur, maxime quidem optandum est, ut cum
aequalibus possis, quibuscum tamquam e carceribus emissus sis, cum isdem ad
calcem, ut dicitur, pervenire.
Sed quoniam res humanae fragiles caducaeque sunt, semper aliqui anquirendi sunt
quos diligamus et a quibus diligamur; caritate enim benevolentiaque sublata
omnis est e vita sublata iucunditas. Mihi quidem Scipio, quamquam est subito
ereptus, vivit tamen semperque vivet; virtutem enim amavi illius viri, quae
exstincta non est; nec mihi soli versatur ante oculos, qui illam semper in
manibus habui, sed etiam posteris erit clara et insignis. Nemo umquam animo aut spe maiora suscipiet, qui sibi
non illius memoriam atque imaginem proponendam putet.
Equidem ex omnibus rebus quas mihi aut fortuna aut natura tribuit, nihil habeo
quod cum amicitia Scipionis possim comparare. In hac mihi de re publica
consensus, in hac rerum privatarum consilium, in eadem requies plena
oblectationis fuit. Numquam illum ne minima quidem re offendi, quod quidem
senserim, nihil audivi ex eo ipse quod nollem; una domus erat, idem victus,
isque communis, neque solum militia, sed etiam peregrinationes rusticationesque
communes.
Nam quid ego de studiis dicam cognoscendi semper aliquid atque discendi? in quibus
remoti ab oculis populi omne otiosum tempus contrivimus. Quarum rerum
recordatio et memoria si una cum illo occidisset, desiderium coniunctissimi
atque amantissimi viri ferre nullo modo possem. Sed nec illa exstincta sunt
alunturque potius et augentur cogitatione et memoria mea, et si illis plane
orbatus essem, magnum tamen adfert mihi aetas ipsa solacium. Diutius enim iam
in hoc desiderio esse non possum. Omnia autem brevia tolerabilia esse debent,
etiamsi magna sunt.
Haec habui de amicitia quae dicerem. Vos autem hortor ut ita virtutem locetis,
sine qua amicitia esse non potest, ut ea excepta nihil amicitia praestabilius
putetis.