O Tite, si quid ego adiuero curamve levasso,
Quae nunc te coquit et versat in pectore fixa,
Ecquid erit praemi?
Licet enim mihi versibus eisdem adfari te,
Attice, quibus adfatur Flamininum
Ille vir haud magna cum re, sed plenus fidei;
quamquam certo scio non, ut Flamininum,
Sollicitari te, Tite, sic
noctesque diesque;
novi enim
moderationem animi tui et aequitatem, teque non cognomen solum Athenis
deportasse, sed humanitatem et prudentiam intellego. Et tamen te suspicor
eisdem rebus quibus me ipsum interdum gravius commoveri, quarum consolatio et
maior est et in aliud tempus differenda. Nunc autem visum est mihi de senectute
aliquid ad te conscribere.
Hoc enim onere,
quod mihi commune tecum est, aut iam urgentis aut certe adventantis senectutis
et te et me etiam ipsum levari volo; etsi te quidem id modice ac sapienter,
sicut omnia, et ferre et laturum esse certo scio. Sed mihi, cum de senectute
vellem aliquid scribere, tu occurrebas dignus eo munere, quo uterque nostrum
communiter uteretur. Mihi quidem ita iucunda huius libri confecto fuit, ut non
modo omnis absterserit senectutis molestias, sed effecerit mollem etiam et
iucundam senectutem. Numquam igitur satis digne laudari philosophia poterit,
cui qui pareat, omne tempus aetatis sine molestia possit degere.
Sed de ceteris
et diximus multa et saepe dicemus; hunc librum ad te de senectute misimus.
Omnem autem sermonem tribuimus non Tithono, ut Aristo Cius, (parum enim esset
auctoritatis in fabula), sed M. Catoni seni, quo maiorem auctoritatem haberet
oratio; apud quem Laelium et Scipionem facimus admirantis quod is tam facile
senectutem ferat, eisque eum respondentem. Qui si eruditius videbitur disputare
quam consuevit ipse in suis libris, attribuito litteris Graecis, quarum constat
eum perstudiosum fuisse in senectute. Sed quid opus est plura? Iam enim ipsius
Catonis sermo explicabit nostram omnem de senectute sententiam.
|