Scipio. Saepe numero
admirari soleo cum hoc C. Laelio cum ceterarum rerum tuam excellentem, M. Cato,
perfectamque sapientiam, tum vel maxime quod numquam tibi senectutem gravem
esse senserim, quae plerisque senibus sic odiosa est, ut onus se Aetna gravius
dicant sustinere.
Cato. Rem haud sane
difficilem, Scipio et Laeli, admirari videmini. Quibus enim nihil est in ipsis
opis ad bene beateque vivendum, eis omnis aetas gravis est; qui autem omnia
bona a se ipsi petunt, eis nihil malum potest videri quod naturae necessitas
adferat. Quo in genere est in primis senectus, quam ut adipiscantur omnes
optant, eandem accusant adeptam; tanta est stultitiae inconstantia atque
perversitas. Obrepere aiunt eam citius, quam putassent. Primum quis coegit eos
falsum putare? Qui enim citius adulescentiae senectus quam pueritiae
adulescentia obrepit? Deinde qui minus gravis esset eis senectus, si octingentesimum annum
agerent quam si octogesimum? Praeterita enim aetas quamvis longa cum
effluxisset, nulla consolatio permulcere posset stultam senectutem.
Quocirca si
sapientiam meam admirari soletis (quae utinam digna esset opinione vestra
nostroque cognomine!), in hoc sumus sapientes, quod naturam optimam ducem
tamquam deum sequimur eique paremus; a qua non veri simile est, cum ceterae
partes aetatis bene descriptae sint, extremum actum tamquam ab inerti poeta
esse neglectum. Sed tamen necesse fuit esse aliquid extremum et, tamquam in
arborum bacis terraeque fructibus maturitate tempestiva quasi vietum et
caducum, quod ferundum est molliter sapienti. Quid est enim aliud Gigantum modo bellare cum dis nisi naturae
repugnare?
Laelius. Atqui, Cato, gratissimum nobis, ut etiam pro Scipione pollicear,
feceris, si, quoniam speramus, volumus quidem certe senes fieri, multo ante a
te didicerimus, quibus facillime rationibus ingravescentem aetatem ferre
possimus. Cato. Faciam vero, Laeli, praesertim si utrique vestrum, ut dicis,
gratum futurum est. Laelius. Volumus sane, nisi molestum est, Cato, tamquam
longam aliquam viam confeceris, quam nobis quoque ingrediundum sit, istuc, quo
pervenisti videre quale sit.
|