Cato. Faciam, ut potero,
Laeli. Saepe enim interfui querellis aequalium meorum -- pares autem, vetere
proverbio, cum paribus facillime congregantur -- quae C. Salinator, quae Sp.
Albinus, homines consulares nostri fere aequales, deplorare solebant, tum quod
voluptatibus carerent sine quibus vitam nullam putarent, tum quod spernerentur
ab eis, a quibus essent coli soliti. Qui mihi non id videbantur accusare, quod
esset accusandum. Nam si id culpa senectutis accideret, eadem mihi usu venirent
reliquisque omnibus maioribus natu, quorum ego multorum cognovi senectutem sine
querella, qui se et libidinum vinculis laxatos esse non moleste ferrent nec a
suis despicerentur. Sed omnium istius
modi querellarum in moribus est culpa, non in aetate. Moderati enim et nec
difficiles nec inhumani senes tolerabilem senectutem agunt; importunitas autem
et inhumanitas omni aetati molesta est.
Laelius. Est, ut dicis, Cato; sed fortasse dixerit quispiam tibi propter opes
et copias et dignitatem tuam tolerabiliorem senectutem videri, id autem non posse
multis contingere.
Cato. Est istuc quidem, Laeli, aliquid, sed nequaquam in isto sunt omnia. Ut
Themistocles fertur Seriphio cuidam in iurgio respondisse, cum ille dixisset
non eum sua, sed patriae gloria splendorem adsecutum: Nec hercule, inquit, si ego
Seriphius essem, nec tu, si Atheniensis clarus umquam fuisses. Quod eodem modo
de senectute dici potest. Nec enim in summa inopia levis esse senectus potest
ne sapienti quidem, nec insipienti etiam in summa copia non gravis.
Aptissima omnino sunt, Scipio et Laeli, arma
senectutis artes exercitationesque virtutum, quae in omni aetate cultae, cum
diu multumque vixeris, mirificos ecferunt fructus, non solum quia numquam
deserunt, ne extremo quidem tempore aetatis (quamquam id quidem maximum est),
verum etiam quia conscientia bene actae vitae multorumque bene factorum
recordatio iucundissima est.
|