Ego Q. Maximum, eum qui Tarentum recepit,
senem adulescens ita dilexi, ut aequalem; erat enim in illo viro comitate
condita gravitas, nec senectus mores mutaverat. Quamquam eum colere coepi non
admodum grandem natu, sed tamen iam aetate provectum. Anno enim post consul
primum fuerat quam ego natus sum, cumque eo quartum consule adulescentulus
miles ad Capuam profectus sum quintoque anno post ad Tarentum. Quaestor deinde
quadriennio post factus sum, quem magistratum gessi consulibus Tuditano et
Cethego, cum quidem ille admodum senex suasor legis Cinciae de donis et
muneribus fuit. Hic et bella gerebat ut adulescens, cum plane grandis esset, et Hannibalem
iuveniliter exsultantem patientia sua molliebat; de quo praeclare familiaris
noster Ennius:
Unus homo nobis cunctando
restituit rem,
Noenum rumores ponebat ante salutem:
Ergo plusque magisque viri nunc gloria claret.
Tarentum vero
qua vigilantia, quo consilio recepit! cum quidem me audiente Salinatori, qui
amisso oppido fugerat in arcem, glorianti atque ita dicenti; Mea opera, Q.
Fabi, Tarentum recepisti, Certe, inquit ridens, nam nisi tu amisisses numquam
recepissem. Nec vero in armis praestantior
quam in toga; qui consul iterum Sp. Carvilio conlega quiescente C. Flaminio
tribuno plebis, quoad potuit, restitit agrum Picentem et Gallicum viritim
contra senatus auctoritatem dividenti; augurque cum esset, dicere ausus est
optimis auspiciis ea geri, quae pro rei publicae salute gererentur, quae contra
rem publicam ferrentur, contra auspicia ferri.
Multa in eo viro praeclara cognovi; sed nihil
admirabilius, quam quo modo ille mortem fili tulit clari viri et consularis. Est in manibus laudatio, quam
cum legimus, quem philosophum non contemnimus? Nec vero ille in luce modo atque in oculis civium magnus, sed intus
domique praestantior. Qui sermo, quae praecepta, quanta notitia antiquitatis,
scientia iuris auguri! Multae etiam, ut in homine Romano, litterae. Omnia
memoria tenebat, non domestica solum, sed etiam externa bella. Cuius sermone
ita tum cupide fruebar, quasi iam divinarem id quod evenit, illo exstincto,
fore, unde discerem, neminem.
|