Quorsus igitur haec tam multa de Maximo? Quia profecto videtis
nefas esse dictu miseram fuisse talem senectutem. Nec tamen omnes possunt esse
Scipiones aut Maximi, ut urbium expugnationes, ut pedestres navalesve pugnas,
ut bella a se gesta, ut triumphos recordentur. Est etiam quiete et pure atque
eleganter actae aetatis placida ac lenis senectus, qualem accepimus Platonis,
qui uno et octogesimo anno scribens est mortuus, qualem Isocratis, qui eum
librum, qui Panathenaicus inscribitur, quarto et nonagesimo anno scripsisse se
dicit, vixitque quinquennium postea; cuius magister Leontinus Gorgias centum et
septem complevit annos neque umquam in suo studio atque opere cessavit. Qui,
cum ex eo quaereretur, cur tam diu vellet esse in vita, Nihil habeo, inquit,
quod accusem senectutem. Praeclarum responsum et docto homine dignum.
Sua enim vitia
insipientes et suam culpam in senectutem conferunt, quod non faciebat is, cuius
modo mentionem feci, Ennius:
Sicut fortis equus, spatio qui saepe supremo
Vicit Olympia, nunc senio confectus quiescit.
Equi fortis et
victoris senectuti comparat suam. Quem quidem probe meminisse potestis; anno
enim undevicesimo post eius mortem hi consules T. Flamininus et M. Acilius
facti sunt; ille autem Caepione et Philippo iterum consulibus mortuus est, cum
ego quinque et sexaginta annos natus legem Voconiam magna voce et bonis
lateribus suasissem. Annos septuaginta natus (tot enim vixit Ennius) ita
ferebat duo, quae maxima putantur onera, paupertatem et senectutem, ut eis
paene delectari videretur.
Etenim, cum
complector animo, quattuor reperio causas, cur senectus misera videatur: unam,
quod avocet a rebus gerendis; alteram, quod corpus faciat infirmius; tertiam,
quod privet fere omnibus voluptatibus; quartam, quod haud procul absit a morte.
Earum, si placet, causarum quanta quamque
sit iusta una quaeque, videamus.
|