A rebus
gerendis senectus abstrahit. Quibus? An eis, quae iuventute geruntur et viribus?
Nullaene igitur res sunt seniles quae, vel infirmis corporibus, animo tamen
administrentur? Nihil ergo agebat Q. Maximus, nihil L. Paulus, pater tuus,
socer optimi viri, fili mei? Ceteri senes, Fabricii, Curii, Coruncanii, cum rem
publicam consilio et auctoritate defendebant, nihil agebant?
Ad Appi Claudi
senectutem accedebat etiam, ut caecus esset; tamen is, cum sententia senatus
inclinaret ad placem cum Pyrrho foedusque faciendum, non dubitavit dicere illa,
quae versibus persecutus est Ennius:
Quo vobis mentes, rectae quae
stare solebant
Antehac, dementis sese flexere viai?
ceteraque
gravissime; notum enim vobis carmen est; et tamen ipsius Appi exstat oratio.
Atque haec ille egit septimo decimo anno post alterum consulatum, cum inter
duos consulatus anni decem interfuissent, censorque ante superiorem consulatum
fuisset; ex quo intellegitur Pyrrhi bello grandem sane fuisse; et tamen sic a
patribus accepimus.
Nihil igitur
adferunt qui in re gerenda versari senectutem negant, similesque sunt ut si qui
gubernatorem in navigando nihil agere dicant, cum alii malos scandant, alii per
foros cursent, alii sentinam exhauriant, ille autem clavum tenens quietus
sedeat in puppi, non faciat ea quae iuvenes. At vero multo maiora et meliora facit. Non viribus aut velocitate aut
celeritate corporum res magnae geruntur, sed consilio, auctoritate, sententia;
quibus non modo non orbari, sed etiam augeri senectus solet.
Nisi forte ego vobis, qui et miles et
tribunus et legatus et consul versatus sum in vario genere bellorum, cessare
nunc videor, cum bella non gero. At senatui, quae sint gerenda, praescribo et
quo modo; Karthagini male iam diu cogitanti bellum multo ante denuntio; de qua
vereri non ante desinam quam illam excisam esse cognovero.
Quam palmam utinam di immortales, Scipio,
tibi reservent, ut avi reliquias persequare! cuius a morte tertius hic et
tricesimus annus est, sed memoriam illius viri omnes excipient anni
consequentes. Anno ante me censorem mortuus est, novem annis post meum
consulatum, cum consul iterum me consule creatus esset. Num igitur, si ad
centesimum annum vixisset, senectutis eum suae paeniteret? Nec enim excursione
nec saltu nec eminus hastis aut comminus gladiis uteretur, sed consilio,
ratione, sententia; quae nisi essent in senibus, non summum consilium maiores
nostri appellassent senatum.
Apud
Lacedaemonios quidem ei, qui amplissimum magistratum gerunt, ut sunt, sic etiam
nominantur senes. Quod si legere aut audire voletis externa, maximas res
publicas ab adulescentibus labefactatas, a senibus sustentatas et restitutas
reperietis.
Cedo, qui vestram rem publicam tantam amisistis tam cito?
Sic enim percontantur in Naevi poetae Ludo. Respondentur et alia et
hoc in primis:
Proveniebant oratores novi, stulti adulescentuli.
Temeritas est
videlicet florentis aetatis, prudentia senescentis.
|