At memoria
minuitur. Credo, nisi eam exerceas, aut etiam si sis natura tardior.
Themistocles omnium civium perceperat nomina; num igitur censetis eum, cum
aetate processisset, qui Aristides esset, Lysimachum salutare solitum? Equidem
non modo eos novi, qui sunt, sed eorum patres etiam et avos, nec sepulcra
legens vereor, quod aiunt, ne memoriam perdam; his enim ipsis legendis in
memoriam redeo mortuorum. Nec vero quemquam senem audivi oblitum, quo loco
thesaurum obruisset; omnia, quae curant, meminerunt; vadimonia constituta, quis
sibi, cui ipsi debeant.
Quid iuris
consulti, quid pontifices, quid augures, quid philosophi senes, quam multa
meminerunt! Manent ingenia senibus, modo permaneat studium et industria, neque
ea solum in claris et honoratis viris, sed in vita etiam privata et quieta. Sophocles ad summam
senectutem tragoedias fecit; quod propter studium cum rem neglegere familiarem
videretur, a filiis in iudicium vocatus est, ut, quem ad modum nostro more male
rem gerentibus patribus bonis interdici solet, sic illum quasi desipientem a re
familiari removerent iudices. Tum senex dicitur eam fabulam, quam in manibus
habebat et proxime scripserat, Oedipum Coloneum, recitasse iudicibus
quaesisseque, num illud carmen desipientis videretur. Quo recitato sententiis
iudicum est liberatus.
Num igitur
hunc, num Homerum, Hesiodum, Simonidem, Stesichorum, num, quos ante dixi,
Isocraten, Gorgian, num philosophorum principes, Pythagoram, Democritum, num
Platonem, num Xenocraten, num postea Zenonem, Cleanthem, aut eum, quem vos
etiam vidistis Romae, Diogenem Stoicum, coegit in suis studiis obmutescere
senectus? An in omnibus studiorum agitatio vitae aequalis fuit?
Age, ut
ista divina studia omittamus, possum nominare ex agro Sabino rusticos Romanos,
vicinos et familiares meos, quibus absentibus numquam fere ulla in agro maiora
opera fiunt, non serendis, non percipiendis, non condendis fructibus. Quamquam
in aliis minus hoc mirum est; nemo enim est tam senex qui se annum non putet
posse vivere: sed idem in eis elaborant quae sciunt nihil ad se omnino pertinere.
Serit arbores, quae alteri saeclo prosint,
ut ait Statius noster in Synephebis.
Nec vero dubitat agricola, quamvis sit senex,
quaerenti, cui serat respondere: Dis immortalibus, qui me non accipere modo
haec a maioribus voluerunt, sed etiam posteris prodere.
|