Et melius Caecilius de sene alteri saeclo
prospiciente quam illud idem:
Edepol, senectus, si nil quicquam aliud viti
Adportes tecum, cum advenis, unum id sat est,
Quod diu vivendo multa, quae non volt, videt.
Et multa fortasse, quae volt; atque in ea,
quae non volt, saepe etiam adulescentia incurrit. Illud vero idem Caecilius
vitiosius:
Tum equidem in senecta hoc deputo miserrimum,
Sentire ea aetate eumpse esse odiosum alteri.
Iucundum potius quam odiosum. Ut enim adulescentibus
bona indole praeditis sapientes senes delectantur, leviorque fit senectus eorum
qui a iuventute coluntur et diliguntur, sic adulescentes senum praeceptis
gaudent, quibus ad virtutum studia ducuntur; nec minus intellego me vobis quam
mihi vos esse iucundos.
Sed videtis, ut senectus non modo languida
atque iners non sit, verum etiam sit operosa et semper agens aliquid et
moliens, tale scilicet quale cuiusque studium in superiore vita fuit. Quid qui
etiam addiscunt aliquid? ut et Solonem versibus gloriantem videmus, qui se
cotidie aliquid addiscentem dicit senem fieri, et ego feci qui litteras Graecas
senex didici; quas quidem sic avide arripui quasi diuturnam sitim explere
cupiens, ut ea ipsa mihi nota essent quibus me nunc exemplis uti videtis. Quod cum
fecisse Socratem in fidibus audirem, vellem equidem etiam illud (discebant enim
fidibus antiqui), sed in litteris certe elaboravi.
|